Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

203 Apostolicam. “ Duvallius, facultatis theol. Parisiensis Decanus1) f 1638. „Velint, nolint, inquit, adversarii, liquido constat veteres Gallicanae Ecclesiae proceres hanc in Summis Pontificibus, Petri successoribus intallibilitatem semper agnovisse, Christique Domini ora­tionem in Petro i on stetisse: eosque, qui hanc veritatem impugnare conati sunt, a ducentis aut ter centis annis, quibus in Ecclesiam horrenda schismata irruant, coepisse.“ Dominicus Bannes :2) „In publico fidei judicio non potest Summus Ponbiex errare; Hanc conclusionem asserit Divus Thomas. Quocirca arbi­tror, hanc conclusionem, tamquam Apostolicam traditionem esse tenendam. Et quidem ut talis haberetur ab omnibus fidelibus, nisi a tempore Concilii Constantiensis in agro Domini inimicus homo, idest diabolus zizaniam super se mi­nasse t. Etenim usque ad illa tempora soli Graeci errabant in hac part e.“ Cardinalis de Aguirra loquens'5) de sententia, quae Romanum Pontificem in fidei^ definitionibus edendis infallibilem asserit, non dubitat pronunciare: „illam amplexati sunt omnes omnino theologi, quotcunque scripserunt ante Concilium Constantiense, inchoatum a. 1415. Nullus enim eousque, nisi forte heterodoxus aut schismaticus invenitur, qui auctori­tatem infallibilem negaverit Romani Pontificis, quoties ex Cathedra Sedis Apostolicae defi­nit aliquid, tamquam credendum ab omnibus fidelibus circa fidem aut mores.“ Doctissimus Thomassinus eamdem confessionem eruit ex Almaini, Joannis Ma-r joris, et Joannis Gersonii enuntiationibus de superioritate Concilii Generalis supra Papam, quibus praemissis, observat:4) „Suos ergo ipsimet confitentur natales, scilicet nuperos; et li­mites valde angustos: si ecclesiasticae antiquitatis et universalitatis ratio ineatur. Scholam, non Ecclesiam: Parisinam, aut ut ipsis largiamur, quod ad libitum sumunt, Gallicanam, non Catholicam: post Constantiense demum Concilium, non ante sensis- se ita affirmant; non sponte eo, sed vi quadam delatam; cum non aliter ex schismatis illius pestiferi laqueis extricari se posse arbitrarentur: cum ad dubios vel spurios Pontifices fas esset eam sententiam coarctare. Prius autem vel ipsi non dissimulant inauditam baue fuisse in Ecclesiae Christi conflictationem Pontificis et Concilii, Capitis et Corporis.“ Petrus Ballcrinius in hanc inquirit quaestionem :5) Quam sera contrariae (in- fallibilitati Romani Pontificis) sententiae initia, et quatenus inter catholicos recipi et in scho­las induci ac propagari coeperit? Respondet sic: „Dubitari non posse videtur, quin eadem sententia inter catholicos theologos irrepserit ac invalescere coeperit eodem fere tempo­re, occasione eadem, iisdemque auctoribus, quibus sub Pisanam Synodum et Con stantiensem inducta fuit opinio de Conciliorum generalium auctoritate supra ipsum Romanum Pontificem.“ Dein Petrum de Alliaco et Joannem Gersonium nominat, velut huius antea inauditae apud Catholicos opinionis auctores. Valde autem falleretur, qui existimaret ambos hos viros, magistrum et discipulum sibi constitisse. In inconstantia ac paradoxis effutiendis opinionibus sibi simillimi fuere. Jo­annes Gersonius ipse fatetur sententiam, quae negat Romani Pontificis intallibilitatem, esse novam, et contrariam ante Concilium Constantiense communiter fuisse tentam; dicit nam­que : 6) „F a 11 o r, si non ante celebrationem huius sacrosanctae Con­Duvallius. Dominicus Bannes. Cardinalis de Aguirra. riiomasijinus. • Petrus Ballerinius. Joannes Gersonius. 1) L. cit. — 2) in 2. 2. S. Thomae, quaest 1. art 10. — 3) Defens. Cathedr. Petri disp. VII.—4) Dissert 18. in.Syn. Roman, a. 532. — 5) Append, de iniallib. Pontif. §. XII. — 6) De potest, ecclesiast. Consid. XII. 8*

Next

/
Oldalképek
Tartalom