Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

200 Carolus M. Imperator. vestras ad nos destinetis litteras, et ad sanctum almae huius urbis Patriarcham — quoniam et ipse scripsit ad Vestram Sanctitatem, festinans in omnibus sequi Sedem Apostolicam Beatitudinis Vestrae; maniiestum nobis faciatis, quod omnes, qui praedicta recte confitentur, suscipit Vestra Sanctitas, et eorum, qui judaice ausi sunt rectam denegare fidem, condemnat perfidiam: plus enim ita-------et quae ad vos est unitas Sanctarum Ecclesiarum, inturbata servabi­t ur, quando per vos didicerint omnes beatissimi Episcopi, -- since- ram Vestrae Sanctitatis doctrinam“.1) AdRomanam Sedem, ut ad Caput omni­um Ecclesiarum refert, a cuius responso pendere omnes Orientis Ecclesias significat: et cui omnes assensuros, imo cuius doctrinae, quidquid hactenus senserint, consensisse, pro­fitetur. In Occidente Carolus M. excellit, Christianae Religionis tam propagator quam pro­pugnator gloriosissimus, litteris excultus ipse, litterarum ideo, litteratorumque aman- tissimus. Is in opere contra Pseudo-Synodum Graecorum scribit: 2) Antequam dis­cutiendorum testimoniorum, quae absurde Orientales in Synodo taxaverunt, sylvam in­grediamur, dignum duximus, ut qualiter sancta Romana Ecclesia caeteris a Domino praelata et a fidelibus consulenda sit prosequamur. — — Nam cum hic (de S. Augustino loquitur) cunctis per orbem constitutis sedibus Apostol i- cas generaliter praeferat sedes, multo magis illa omnibus praeferenda est, quae etiam caeteris Apostolicis sedibus praelata est. Sicut igitur caeteris discipulis Apostoli, et Apostolis omnibus Petrus eminet, ita nimirum caeteris sedibus Apostolicae, et apo­stolicis Romana eminere dignoscitur. Haec enim nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed ipsius Domini auctoritate primatum tenet, dicentis: Tu es Petrus et super hanc petram-------et Tibi dabo claves . . . Haec ergo sanctae fidei spiritualibus munita a rmis et a fonte lucis et origine bonitatis salutaribus satiata fluentis, et horrendis atrocibus- que haeresum obsistit monstris, et melliflua praedicationis pocula catholicis per orbem mi­nistrat Ecclesiis. Nam beatissimus Hieronymus, vir divinis legibus et multarum linguarum peritia eruditus, dum Bethlehemiticis moraretur in arvis, et a beato Papa Damaso Romae posito de difficilibus consuleretur quaestionibus, eum pro causis fidei versa vice consuluisse dignoscitnr, et sive tacendarum, sive dicendarum hypostaseon, vel quibus in orientalibus partibus communicare debeat, humillimis apicibus, ut apices accipiat, deprecatur. Mira res et magnis praedicanda praeconiis, interrogat, a quo interrogatur; consulit, a quo consulitur, qui magistrum sein interpretandis divinis Scripturis sentit, in causis fidei venerandi Pontificis se discipulum minime erubescit,. . .Unde datur intelligi sanctos et eruditos viros per diver­sas mundi partes praedicationis et scientiae lampade corruscantes; non solum a Sancta Romana Ecclesia non recessisse, sed etiam tempore necessitatis ob fidei corroborationem ab ea adjutorium implorasse. Quod regulariter, ut praefati sumus et exem­plis docuimus, omnes catholicae debent observare Ecclesiae, ut ab ea post Christum ad muniendam fidem adjutorium petant, quae non habens maculam nec rugam, et portentuosa haeresum capita cal­cat, et fidelium mentes infide c or r o b or at.“ Infallibilem in docenda fide prae­1) V. Inter Joan. II. epist. edit. Migne t. 66. — 2) Oper. p. II. edit. Migne.

Next

/
Oldalképek
Tartalom