Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

201 dicat Sedem Apostolicam; alioquin asserere nullatenus potuisset, illam esse sine macula et ruga, portentosa porro haeresum capita calcare, atque ab ea corroborari in fide mentes fidelium; neque tandem asseruisset omnibus Ecclesiis impositam esse obligationem sollicitandi post Christum apud Ecclesiam Romanam adjutorium ad muniendam fidem; idmodi enim obligatio omnibus incumbens Ecclesiis, nec datur, nec urgeri potest nisi erga Auctoritatem, in fide ab errandi periculo im­munem. Exemplo denique S. Hieronymi et S. Damasi Papae innuit Carolus M. discrimen, quod inter apicem eruditionis et inter apicem auctoritatis intercedit. Commemorat namque S. Hieronymum eruditissimum et ab ipso Pontifice Damaso in cae- teris quaestionum nexibus consuli solitum; in causis fidei vicissim se discipulum profiteri Romani Pontificis, et Romanae Ecclesiae, ut quae post Christum ad muniendam fidem ad­eunda et audienda est. Carolus V. Imperator sequens decretum, quod Facultas theologica Lovaniensis a. 1545. condidit, subscribendum jussit, suumque hoc modo fecit: „Ecclesiam retinere et suscipere, quidquid de fide et religione tradidit, et tradit, et traditura est Cathedra Petri, super quam ita a Christo suo sponso est aedificata, ut in his, quae fidei sunt et religionis' errare non possit. Et certa fide tenenda esse, quae definita sunt supra fidei et morum ne­gotiis per Cathedram Petri, vel per Concilia generalia legitime congregata.“1) Agnitum ab his Imperatoribus infallibile Romanae Sedis in fidei et morum re­bus Magisterium, teste Historia minime impedivit, quominus sago togaque inclarescerent» Majestatis suae jura latissime exercerent, et subditorum suorum prosperitati uber­rime prospicerent. Recensita adusque testimonia uni vel alteri, vel etiam omnibus illis tribus super­structa sunt Christi effatis, quae divinus Salvator praesentibus omnibus Apostolis ad solum dumtaxat Petrum direxit, nimirum: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Eccle­siam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam,“2) item: ,,Pasce agnos meos, pasce oves meas,“3) denique: „Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua et tu ali­quando conversus confirma fratres tuos.“4) Intellexerunt nempe testes illi: 1. quod si secun­dum Christi promissionem Ecclesia per Petrum firma adversus portas inferi consistat, Pe­tro eiusque Successoribus necessario conferri debuerit potestas, illamin vera fide servandi, quodve haec alia esse nequeat, nisi potestas definiendi, quaenam fides ab Ecclesia tenenda sit. Nam si in Petro et eius Successoribus non est potestas docendi, cui in Ecclesia respon­deat officium audiendi et obsequendi, quomodo poterit Petrus Ecclesiae caput et funda­mentum, qui suis in Successoribus semper vivit, eam in fide conservare ac custodire? In­tellexerunt 2. ad Supremi Pastoris munus pertinere non tantum gregi pabulum ministrare, sed imprimis quidem gregem ita ducere, regere et gubernare, ut is salutaria inveniat pascua5 iisdemque secure perfruatur; hoc autem a Supremo Pastore praestari non posse, nisi publico illo magisterio, quo inter veritatem et errorem, salubrem et pestiferam doctrinam discernit, ac dein quaenam sequenda sit, proponit ea cum auctoritate, cui universus grex morem ge­rere teneatur. Intellexerunt 3. constantiam in fide Petro et eius Successoribus tam certo Carolas V. Imperator. 1) Thomassin. dissert. 18. in Synod. Rom. a. 532. cum provocat, ad Goldast. Const. Imp, t. I. pag. 516. — 2) Matth. 16, 18. — 3) Joann. 21, 16.17. — 4) Luc. 22, 32. 8

Next

/
Oldalképek
Tartalom