Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

198 Petrus de Marca. tem Romani Pontificis, e Cathedra docentis, semper omnis Catholica Christi Ecclesia, et universales Synodi fideliter amplectentes, in cunctis secutae, omnesque venerabiles Patres apostolicam eius doctrinam amplexi, et sancti quique doctores orthodoxi venerati fuerint. Reluctantes quidem non defuerunt, sed nec defuerunt, qui contra decreta Synodorum Ge­neralium reluctabantur. Ariani, Macedoniani, Nestori ani, Eutychiani procacius post Syno­dum insaniere, quam ante. Nestoriani et Pelagiani morem non gesserunt Coelestino Pa­pae, sed neque Ephesinae Synodo morem gessere. Eutychiani Leonis M. decreta sugillave­runt, Chalcedonensem Synodum sannis dirisque prosequebantur. Monothelitae et Iconoma- chi sicut Pontificibus ita oppositis sibi Conciliis acerrime contradixerunt, quin iccirco cui­quam prudenti in mentem veniat Synodorum auctoritatem irrefragabilem negare. Itaque ut ubique in pretio habendum, non quidquid gestum sed quidquid pie recteque gestum est; attendendum ac ad exemplum trahendum non quod Plcclesiae et Sedis Apostolicae hostes, sed quod vindices patrarunt. Aut si et aliqua grassantium ratio habenda est; eorum non audacia, sed poenitentia est contemplanda. Juvat rem ab exemplis illustrare. Petrus dc Marca anno 1641. scripsit librum de Concordia Sacerdo­tii et Imperii, sive de libertatibus Ecclesiae Gallicanae, in quo jura Primatus sive quoad Concilia, sive quoad Appellationes atque etiam quoad infallibilitatem Sedis Apostolicae oppugnantur vel certe ita coarctantur, ut vix quidquam juris Romano Pontifici remaneat. Hoc libro S. Sedis adversarii abuti solent ad impugnandam eius auctoritatem, sed dum hoc faciunt, sectantur peccantem et non poenitentem auctorem. Petrus enim de Marca a. 1647. solennem cecinit palinodiam, ad In­nocentium X. scribens: „Ego, inquit, profiteor me in omnibus sequi et amplecti eam do­ctrinam de jurisdictione ac immunitate ecclesiastica, quam docet Romana Ecclesia, quae­cunque vero huic doctrinae contraria scripsi, quae postea decretis S. Congregationis Indi­cis damnata sunt, ea quoque et nunc damno et in altera eius libri editione me emendatu­rum spondeo.“ Ac reipsa in alio libro „de Primatu Lugdunensi et caeteris Ec­clesiae primatibus“ exarato, novis et ex antiquitate petitis argumentis Romani Pontificis auctoritatem propugnavit, imo dissertationem de infallibilitate Papae di­ctavit Petrus de Marca, quod testatur Baluzius, qui dicit:') „Composuit illa tempestate (a. 1661.) gallica lingua dissertationem de infallibilitate Papae, quam ego ab ore eius dictantis excepi. Ea fuit postrema lucubrationum eius. Hoc Petri manuscriptum servari in Bibliotheca r. Parisina dicit Suardus. 2) Textus Petri de Marca citantur a Cardinali Sfondrato, 3) ubi idem subjungit hanc observationem: „Vides doctissimum hunc virum fateri, sententiam de infallibilitate Pontificis esse omnium Universitatum Christianarum, imo omnium fere doctorum Universitatis Parisiensis, excepta antiqua Sorbona, et huius opinionem a reliquis rideri.“ Viginti itaque annis ante famosam Cleri Gallicani decla­rationem, risui erant sorbonici doctores, quod opinionem tenuerint infallibilitati Romani Pontificis, cui omnes fere caeteri doctores adhaeserunt, contrariam. Qui Petri de Marca opinioues antiquas citant contra Papam, commemorare deberent, auctorem illas revocasse, damnasse, correxisse, imo disserationem pro infallibilitate Romani Pontificis dictavisse, 1 1) In vita eius editioni operum praefixa. — 2) de suprema Komán, Pontii, «auctoritate. Aven. — 3) Gallia vindicata. Dissert. IV

Next

/
Oldalképek
Tartalom