Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

199 immediate ante mortem, quando respectus humani cessant, et veritas fortius e pectore erumpit. Alter, quo patrono gloriantur impugnatores auctoritatis Pontificiae, estEdmundus Richerius, qui a. 1611. vulgavit librum „de potestate ecclesiastica et politica", damnatum ab ipso quoque auctore, qui in vita saepius, sed iterum mox ante obitum opiniones suas retractavit edita declaratione „se semper voluisse et velle et seipsum et libellum suum a. 1611. vulgatum, quascunque eius propositiones, earumque interpretationem, omnemque suam doctrinam Ecclesiae Catii. Romanae et S. Sedis Apostolicae judicio subjice­re, quam matrem et magistram omnium Ecclesiarum, ut infallibilem veritatis judicem agnoscit; seque dolorem permagnum concepisse, aliquas propositio­nes memorati libelli sic a se esse conscriptas, ut occasionem offensionis dederint“ etc. etc. Quare ergo, qui Richerii se fulciunt auctoritate, dum Romani Pontificis divinam oppu­gnant potestatem, reticent, eumdem Riclierium resipuisse, falsas, quas effutivit, opiniones respuisse, et compariturum mox coram tribunali Christi in Romano Pontifice iufallibilem veritatis judicem suspexisse? Uicltcria*, Inter monumenta Catholicae Traditionis pro infallibili Magisterio Romani Pon­tificis non desiderantur etiam clarissima Imperatorum ac Regum testimonia, ex quorum numero unum et aliud in medium proferre juvat tanto magis, quod hodie asseri audiamus, hanc doctrinam esse saluti reipublicae praejudiciosam imo perniciosam, ac iccirco modis omnibus debellandam. In Oriente Justinianus eminet Imperator ab a. 527 — 565. quem sui Magni axiomate cohonestant, universus vero mundus suspicit, tamquam cuius providen­tiae tribuendum est immortale Treboniani opus, Corpus nimirum Juris Civilis. Ad Hormis- dam Papam scribit: „Quidam praedicant Christum pro nostra salute crucifixum unum de Trinitate debere praedicari. Quod si suscipiendum sit paterna provisione Reverentia vestra cautissimo suo rescripto quid sequi, quidve super hoc evitare debe­amus nos certiorare dignetur, quoniam verba videntur facere dissensionem. Nam sensus inter Catholicos omnes unus esse probatur. Imponite igitur vobis semel susceptum laborem, etiam in hoc praedecessores vestros sequentes: et de hac intenti­one liberos nos properate reddere et securos. Hoc enim credimus esse Catholi­cum, quod vestro responso nobis fuerit intimatum“.1) Non a Synodo Ge­nerali, sed a Romano Pontifice expectat in causa fidei judicium, idque decretorium futurum, cui omnes deinceps acquiscerent; illud enim expresse dicit, credi a se et ab Orientali­bus esse catholicum, quod fuerit a Romano Pontifice intimatum. Et ad Joannem II. Pa­pam idem Justinianus Imperator in eadem causa scribit: „Manifestum facimus Sanctitati Vestrae: quod pauci quidam infideles et alieni Sanctae Dei Ecclesiae contradicere ausi sunt: adversus ea, quae ab omnibus sacerdotibus secundum vestram do­ctrinam recte tenentur. —- — Omnes vero sacerdotes Sanctae Ecclesiae et Rev. Arcliimandritae sequentes vestram Sanctitatem, et custodientes statum et unitatem sanctarum Dei Ecclesiarum, quam habent ab Apostolica Vestrae Sanctitatis Sede. — — Petimus ergo vestrum paternum affectum: ut Justinianus Iinper. 1) inter epist. Hormisdae 99. epist. Komán. Pontif. edit. Thiel.

Next

/
Oldalképek
Tartalom