Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

176 Concil. Con stantinopoliti mim I. Concil. Aqui- leiense. Concil. Ephe- 1 sinum. ( 1 1 < 1 I 1 2 I i c e r sti Domini nostri super cunctos populos et universam Ecclesiam Christianam, et quicunque contradixerit a Synodo excommunicatur.“1) j_ Concilium Constantinopolitanuni I. a solis orientalibus Episcopis a. 381. celebratum, non aliam ob causam receptum est ab Ecclesia, quam quia S. Damasus il­lud quantum adtinet ad Symbolum fidei ibi conditum, respective ad Nicoenum ampliatum, confirmavit, ut ipse Photius2) latetur: ,,quibus, ait, haud multo post, et Damasus Romae Episcopus eadem confirmans, suoque consensu comprobans, accessit.“ In­fallibilis esse debet auctoritas, quae sua confirmatione efficit, ut Symbolum in Concilio convocatione sua et numero Episcoporum non oecumenico editum, ab universa Ecclesia recipiatur. Ex Historia notum est, canones a Concilio hoc editos, nominatum tertium de Episcopi Constantinopolitani proaedria a Romanis Pontificibus non fuisse approbatum nisi in Concilio Lateranensi IV. Eodem anno 381. habitum est Concilium Aquileiense ex omnibus vix non oc­cidentis provinciis congregatum. In sua ad Gratianum Imperatorem epistola aiunt Pa­tres: ,,Totius orbis Romani Caput, Romanam Ecclesiam, atque illam sacrosanctam fidem Apostolorum ne turbari sineret, obsecranda fuit clementia vestra. Inde enim in omnes venerandae communionis jura dimanant.“'1) Vinculo communionis etiam in fide, imo prae­cipue in fide non possunt omnes Ecclesiae obstringi Ecclesiae Romanae, nisi ipsa sit in fide ab errore prorsus immunis, id est infallibilis. Huic Synodo, quam Ecclesia uni­versa recepit, interfuit etiam S. Ambrosius, cuius celebre est dictum4), „ubi Petrus, ibi Ecclesia. Ubi Ecclesia ibi nulla mors, sed vita aeterna;“ et iterum „non habent Petri haereditatem, qui Petri sedem (alii legunt „fidem“) non habent, quam impia divisione discerpunt.“5) Suprema Romani Pontificis in rebus fidei definiendis auctoritas splendidius emi­cuit et agnita est in Concilio Oecumenico Ephesino, ad quod Episcopi totius orientis convenerunt a. 431. Acebatur de tuenda recta fide contra haeresim Nestorii Pa­o triarchae Constantinopolitani. S. Cyrillus Alexandrinus refert ad Papam Coelesti- Qum I.: „Si in rebus usque adeo necessariis, ubi recta fides male a quibusdam lepravata distortaque periclitatur, citra notam silere, et cuncta, quae hactenus mota igitataque sunt, citra morositatis vitium, pietatem tuam celare liceret, dixissem itique mihi: Bona ac periculi expers res est silentium ; et illud rursum: praestat quietam fi tam agere, quam turbis operam dare. Quoniam vero Deus hisce iu rebus vigilantiam a lobis exigit, et vetus Ecclesiarum consuetudo suadet, ut eiusmodi res Sanctitati tuae com- nunicentur, scribo plane necessitate adactus, illud significans;“ (exponit haeresim Nestorii). — In fine epistolae addit: „Non prius autem illius (Nestorii) communionem >alam aperteque deserimus, quam haec ipsa pietati tuae indicaremus. Digneris pro- nde, quid bic se nti a s, praescribere, quo liquido nobis constet, communicarene nos um illo oporteat, an vero libere eidem denunciare, neminem cum eo communicare, qui dusmodi erroneam doctrinam fovet, ac praedicat. Porro tuae integritatis mens et super bac e sententia — Macedoniae Episcopis, nec non totius Orientis Antistitibus perspicue per lit­1) V. Mansi c. 1. pag. 965. —2) libr. de Synodis. — 3) Labbe t. 2. Concil. — 4) enarratio in Psalm, 40. ■5) de patientia.

Next

/
Oldalképek
Tartalom