Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

177 teras exponi debet. Nam capientibus illis ansam dabimus, ut omnes uno animo in una sen­tentia persistant, rectaeque fidei, quae jam impugnatur, opem ferant. Necessitate adactus refert Alexandrinus Patriarcha de periculo fidei, sive haeresi Nestorii ad Papam Coelestinum, a cuius sententia suspendit suam cum Nestorio agendi rationem. Quamvis enim sciat illum haeresim tradere, non tamen suam cum illo communionem abrumpit, sed an abrumpere de­beat a Romano Pontifice quaerit, vultque ut huius decisio cunctis simul innotescat Orienta­libus Episcopis, eo per illam adducendis, ut in recta, a Romano Pontifice decernenda fide persistant, eamque porro defendant. Coelestinus Papa Cyrillo rescribit, cuius zelum in tu­enda recta fide laudat, Nestorii haeresim damnat, et declarat omnes, a Nestorio excommu- nicatos esse in sua (Pontificis) communione, ipsum vero Nestorium excommunicandum et deponendum decernit, si is porro in sua pertinacia perstiterit, nec intra decem dies resipu­erit. Hanc autem sententiam exequendi potestate Cyrillum instruit, scribens: „Quam ob- rem nostrae Sedis auctoritate adscita, nostraque vice et loco cum potestate usus, eius modi non absque exquisita severitate sententi­am exequeris, ut nisi decem dierum intervallo ab huius nostrae admonitionis die nume­randorum nefariam doctrinam suam conceptis verbis anathematizet, eamque de Christi Dei nostri generatione fidem in posterum confessurum se spondeat, quam et Romana et tuae Sanctitatis Ecclesia, et universa denique religio Christiana praedicat; illico Sanctitas tua illi Ecclesiae prospiciat. Is vero (Nestorius) modis omnibus se a nostro corpore segrega­tum esse intelligat.--------Eadem haec ad sanctos quoque fratres et Coepiscopos nostros Joannem, Rufum, Iuvenalem, et Flavianum perscripsimus, quo nostra, imo vero di­vina Christi Domini Nostri sententia pluribus de eo sit manifesta.“ Sententia Coelestini in Nestorium lata executioni data fuit in Synodo Ephesina, cui vice Romani Pon­tificis pi-aesedit Cyrillus Alexandrinus, et cui interfuere legati Romani Pontificis: Arcadius et Projectus Episcopi et Philippus Presbyter. In hac Synodo Philippus Romani Pontificis legatus sic prolocutus est: „Dudum quidem Sanctissimus beatissimusque Papa noster Coe­lestinus, Sedis Apostolicae Episcopus, per suas epistolas ad Cyrillum, — Ecclesiae Alexan­drinae Episcopum, de praesenti causa et negotio definivit; quae litterae sa­cro vestro conventui sunt exhibitae. Et nunc alias rursum ad corroborationem fidei catholicae, ad vestram omnium pietatemper nos misit litteras, quas a nobis exhibitas decenter sanctae Synodo jubete legi. “ In his litteris declarat Coele­stinus Papa: „Direximus pro nostra sollicitudine sanctos fratres et consacerdotes nostros unanimes nobis et probatissimos viros, Arcadium et Projectum Episcopos, et Philippum Presbyterum nostrum, qui iis, quae aguntur, intersint, et quae a nobis antea statu­ta sint, exequantur.“ His autem suis legatis commisit: „Ad disceptationem si fuerit de­ventum, eos de eorum sententiis dijudicare debetis, non subire certamen.“ Idem Philippus Act. 3. dixit: „Nulli dubium, imo saeculis omnibus notum est, quod S. Bea­tissimusque Petrus, Apostolorum Princeps et Caput, fideique columna et catholicae Eccle­siae fundamentum, a Domino nostro Jesu Christo Salvatore — — claves regni coelorum accepit; solvendique ac ligandi potestas ipsi data est, qui ad hoc usque tempus semper in Successoribus suis vivit, et judicium exercet. Huius itaque secundum ordinem Successor et locumtenens Sanctissimus Beatissimusque Papa noster Coelestinus Episcopus nos, ipsius praesentiam supplentes ad hanc Synodum misit.“ Lecta in Synodo Coelestini epistola, Pro­jectus legatorum Apostolicorum alter dixit: „Litterarum — Papae Coelestini — formam 5

Next

/
Oldalképek
Tartalom