Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
170 8. Theodorus. Studita. nuru Pontificem non distinguit; dicit enim Papam idest Apostolicam Sedem, ab ipso incarnato Dei Verbo accepisse imperium, auctoritatem, potestatem item ligandi ac solvendi in omnibus ac per omnia, ergo etiam et praecipue quidem in proponenda recta fide. Si quis itaque vult neque esse, neque audiri haereticus, fidem profiteatur necesse est illam, quam profitetur ac docet, vultque amplecti Romanus Pontifex. Quae omnia luculentissime probant, S. Maximum de inerrantia Romani Pontificis in fidei rebus fuisse persuasissimum. Qui sic credidit ac docuit, vir erat eruditissimus, prout ingenii foetus, hodiedum exstantes, monstrant, sanctissimus ac fortissimus, qui ad sanguinis usque profusionem verbera, carceres, exilia sustinere, dextera truncari, lingua ipsa, e faucibus exsecta, privari, quam fidem orthodoxam negare maluit. Ceterum quod S. Maximus a Pyrrho deposcebat, ut nimirum se catholicum esse Pontifici Romano probaret, hoc idem in fide lapsos Episcopos Ursacium ac Valentem saeculo IV. jam praestitisse refert S. Epiphanus dicens: ‘) ,,Ursacius et Valens poenitentiam agentps una cum libellis profecti sunt ad Beatum Julium Romanum Episcopum pro ratione reddenda de suo errore, ac delicto.“ Quo pacto Papam omnium etiam Episcoporum Caput, fideique judicem esse agnoverunt. Testimonium S. Theodori Studitae. Theodorus, a Studio monasterio, cui ipse praefuit, Studita dictus, auctor magni nominis. Multa ipse tulit pro defensione sacrarum imaginum, et institutorum ecclesiasticorum adeo, ut universa eius vita, diis, ut vulgo aiunt, iratis genioque sinistro, transacta fuerit. Illius nimias miserias, carceres, exsilia, atque oppressiones fuse docte- que prosecuti sunt Michael Monachus, et alius incertus, qui eius vitam conscripserunt. Ita Leo Allatius. 2) Natus est Theodorus Constantinopoli a. 759. mortuus 826. — Paschali I. Pontifici, eius adversus Iconomachos opem implorans scribit: „Audi, Apo- stolicum Caput, a Deo praeposite pastor ovium Christi, janitor regni coelorum, petra fidei, super quam aedificata est Catholica Ecclesia. Petrus enim tu, Petri fidem exornans et gubernans . . . Huc igitur ab Occidente, o Christi imitator, exurge et ne repellas in finem. Tibi dixit Christus Deus noster: „Et tu aliquando conversus confirmabis fratres tuos“-------Opitulare nobis, qui es a Deo ad hoc ordinatus: porrige manum quantum f ieri potest: habes potestatem a Deo — Terrete, supplicamus, haereticas feras calamo divini verbi tui“. Et in sequenti ad eundem Papam epistola: „Respexit nos Oriens ex alto, Christus Deus noster, tuam in Occidente Beatitudinem, tamquam facem quamdam divinitus lucentem, ad Ecclesiae, quae sub coelo est, illuminationem, in Apostolica prima Sede constituens.-------Vos igitur illimis revera ac sincerus ab initio f ons orthodoxae veritatis: vos adversus omnem haereticam procellam tranquillus sepositus Ecclesiae universae portus; vos a Deo electa civitas refugii salutis“. In epistola 53. ad Naucratium Romani Pontificis, aliorumque occidentalium decreta contra Iconomachos celebrans alia inter scribit: ,,— non dereliquit in finem Dominus Ecclesiam suam; sed illam vires suas adhuc habere docuit, fratres nostros excitans ab Occasu ad reprehensionem temulentiae nostratium, et illuminationem haeresi noctu dimicantium — Testor nunc coram Deo et hominibus: seipsos avulserunt (Iconomachi a Papa damnati) a corpore Christi et supremo verticali throno 1 1) Haer. 68. — 2) Diatriba de Theodor, apud Arg. Mai, Biblioth. Nov. t. 6.