Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
171 (Sede Petri) in quo Christus claves posuit fidei: adversus quam non praevaluere hactenus, nec praevalebunt usque ad consummationem, portae inferi, ora scilicet haereticorum; sicut pollicitus est, qui non mentitur. Gaudeat igitur beatissimus et Apostolicus et nomine suo dignus Paschalis, quoniam Petri opus adimplevit“. In epistola ad Leonem Sacellarium, de causa fidei, circa quam disceptabatur, scripta dicit: „Mittenda est ad Romanum Episcopum ex utraque pax1- te legatio, et inde fidei accipienda certitudo“. Eodem sensu jam prius suo et omnium praepositorum nomine sci’ipsit ad Michaelem Imperatorem: „Quodsi quid est eiusmodi, de quod ambigat aut diffidat magnificentia vestra pie a Patriarcha (Constantino- politano) dissolvi posse; jubeat magna ipsius et a Deo confirmata manus, — a ve tere Roma suscipi de c 1 ar ati on e m, prout olim et ab initio paterna traditione transmissus mos fuit. Haec enim, Christi aemule Imperator, suprema est Ecclesiarum Dei, in qua Petrusfidem primus tenuit, ad quem Dominus dixit: Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.“ ‘) — S. Theodorus Studita prout e citatis liquet, suam de suprema et iu definiendis fidei controversiis infallibili Romani Pontificis auctoritate convictionem ac fidem tam claris verbis expressit, ut illa nulla egeant interpretatione. Juvat interim in medium proferre, quae Baronius de S. Theodoro Studita, illiusque epistolis observat, 2) ut nimirum amplius constet, quantum ponderis illius testimoniis etiam de auctoritate Papae tribuendum sit: ,,Sed et si earum (epistolarum) vim consideres; totidem esse fulmina coelitus missa, dices, quibus omnes Hagiomachi et Icono- machi, stolidi novatores, faeces haereticorum percussi valide penitus conterantur. Nam vel unum hunc ostendere catholici dogmatis defensorem, virum Dei amicum, sapientia et scientia affatim praeditum, iteratis crebro confessionibus celebrem, sanguine saepe fuso decorum, vitaque ab adolescentia optimis moribus instituta fulgentem, ingentibusque miraculis illustratum, ad victoriam satis: cum ab illorum parte nonnisi scelestissimos omnium homines habeant, quos ostendant“. Ita Baronius. Haec, quam S. Theodorus in Romano Pontifice suspexit et conlessus est, suprema in fidei quoque rebus auctoritas, nec haereticos ipsos latuit; noverunt imo vero, quod Apostolicae Sedis Pontificem catholici omnes in negotio fidei libentissime audiant et sequantur. En irrefragabilem huius assertionis testem S. Athanasium, qui scribit: J) „Nam neque Liberio Romano Episcopo— pepercere, sed usque ad eius urbis cives suum propagarunt furorem, nihil reveriti, quod apostolicus thronus ille sit, — nec recordati sunt, se antea illos apostolicos viros in litteris suis nuncupasse. Cum enim Liberium cernerent sanae fidei cultorem, Arianaeque haeresis adversarium, auctoremque omnibus esse, ut eam aversarentur, ab eaque declinarent, arbitrati sunt impii homines, se, si Liberium seducere possint, omnes illico superaturos“. S. Ignatius Patriarcha Constantinopolitanus in epistola ad Nicolaum I. scripta et in actione V. Synodi octavae generalis lecta scribit: „Dixit Petro Magno et Summo Apostolorum: Tu es Petrus et super hanc Peti’am aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Tibi dabo claves regni coelorum. Ta- 1 1) V. S. Theod Studitae Kpistolae aliaque scripta dogmatica, — Sirmondo interprete Parisiis, 1696. — 2) ad ann. 825. n. 72. — 3) Historia Arianor. usque a. 357. ad monachos. Edit. Migne t. 1. S. Ignatius Constantino- polit. 4*