Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
168 Joannes Kicopolitanus. Stephanus Larissensis. 1 t ] i Sergius Cypriensis. ^ ] Á ] 1 < obtestor Sanctitatem tuam, ut mihi ad rectum ac justum tribunal vestrum provocanti opem ferat, jubeatque ad vos venire, et doctrinam meam apostolicis vestigiis inhaerentem ostendere. — Ante omnia, ut a vobis docear oro, an me oporteat in hac injusta depositione acquiescere an non ; vestram enim sententiam expecto. Quod si in judicatis manere me jusseritis, manebo, neque ulli deinceps molestus ero, sed rectum Dei Salvatorisque judicium expectabo.“ Theodoretas, vir, prout ipsius scripta perhibent, eruditissimus Romanum Pontificem velut supremum ac ideo etiam infallibilem suspicit controversiarum fidei judicem, alioquin per judicia illius nec remedium acciperent ulcera Ecclesiarum, nec his, tempestate haeretica jactatis, succurreretur. Ad se provocanti Theodoreto rescripsit S. Leo: „Benedictus, inquit, Deus noster, cuius invincibilis veritas ab omni haereseos macula mundum te, secundum Sedis Apostolicae judicium demonstravit.“») Scivit procul dubio Theodoretus verissimum esse, quod Innocentius I. Papa Milevitanis Patribus scripsit:2) „Quoties fidei ratio ventilatur, nonnisi ad Petrum episcopos, id est ad sui nominis et honoris auctorem referre debere.“ Joannes Nicopolitanus Episcopus ad HormisdamPapam scribit:3) „Ad vestras orationes concurro; ut juxta consuetudinem Apostolicae Sedis vestrae, quae cunctarum Ecclesiarum curam habet, et Nicopolitanorum habere dignemini . . . Audent nos impugnare tamquam vinculum concordiae sine ratione vitantes. Votum autem mihi est, vestram sequi doctrinam. — Rogo autem plenius atque perfectius, quae servari oportet, commonete, et a quibus abstinere debeam vestris custodibus litteris intimate. Ut si fortassis adhuc inexercitatus ordini deputor lectionum, seu dixi, sive egi apóst olicis doctrinis vestris incongruum, vestris imbutus sermonibus possim haereticorum obsistere machinis.“ Nisi persuasus fuisset de inerrantia Summi Pontificis in fide, non potuisset Hormisdam Pontificem rogare Nicopolitanus Episcopus, ut a Papa plenius intimetur, quid sibi tenendum sit, ne aliquid doceat vel agat incongruum doctrinis Apostolicis, utque per custodes litteras Pontificias haereticorum machinationibus possit resistere. Steplianus Larissae Episcopus libellum misit ad Bonifacium II. acclusum actis Concilii Romani sub eodem Papa 531. celebrati, in quo haec occurrunt:4) „Etenim dixi, quia auctoritas Sedis Apostolicae, quae a Deo et Salvatore nostro Summo Apostolorum data est, omnibus sanctarum Ecclesiarum privilegiis antecellit: in cuius confessione omnes mundi requiescunt Ecclesiae.“ — In fide et confessione Sedis Apostolicae requiescere omnes mundi Ecclesiae non possent, nisi illa sedes in fide docenda et confitenda foret infallibilis. Sergius Cypriensis Episcopus ad Papam Theodorum direxit litteras synodicas, iectas in Synodo Lateranensi sub Martino I. a. 649. habita, in quibus haec occurrant: ,firmamentum divinitus fixum et immobile, nec non lucidissimum monumentum fidei tuam Vpostolicam Sedem constituit Christus Deus noster. Tu enim, ut veraciter divinus oroclamavit sermo, existis Petrus, et super fundamentum tuum Ecclesiae columnae confirmatae sunt. Tibi et claves Regni coelorum commisit: atque ligare et solvere potestative, quae in terra et in coelis sunt, promulgavit. Tu profanarum haereseon eversor constitutus 1) epist. 113. bis ibid. — 2) Inter Augustinianas < pist. 383. — 3) Laibe t. 4.— 4) Laibe t. 4.