Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
169 es, utpote princeps et magister orthodoxae et immaculatae fidei.“ ') Graecus non latinus Episcopus ita scribit, non ergo possunt criminari S. Sedis inimici, palpi non veritatis affectu haec dicta fuisse, quod de latinis proferre non verentur tanta mentis coecitate laborantes, ut existiment palpum esse observantiam Canonum, et inobservantiam esse affectum caritatis. In eadem Synodo recensitus est libellus supplex Episcopi Dorensis in causa Mo- notheletarum a S. Sophronio Patriarcha Hierosolymitano ablegati, cuius haec in illo libello occurrunt verba: ,,Quantocyus ergo — dixit Sophronius ad Episcopum Dorensem, a finibus terrae ad terminos eius deambula, donec ad Apostolicam Sedem, ubi orthodoxorum dogmatum fundamenta existunt, non semel,non bis, sed multo saepius aperies — omnia secundum veritatem, quae in istis partibus mota sunt, et non quiescas instantius exorans eos, donec ex apostolica providentia, quae in Deo est, ad victoriam judicium producere debeant et noviter introductorum dogmatum perfectam faciant secundum Canones destructionem.“ Confiteri, quod Orthodoxorum Dogmatum fundamenta in Apostolica Sede sint, et quod huius Sedis judicio errores circa fidem recens enati, perfecte destrui possint, idem est, ac infalli- bilitatem in rebus fidei dictae Sedis agnoscere. S. Maximus Monachus et fidei Confessor illustris ad Marinum Diaconum seri- s. Maximus, bit:2) „Omnes enim orbis terrarum fines, et quo ubique gentium Dominum vera rectaque fide confitentur, velut in solem sempiternae lucis in sanctissimam Romanam Ecclesiann eiusque confessionem ac fidem recta intortis oculis respiciunt, ex ipsa effulgurans expe- ctantes jubar, patrum doctrinae sanctorumque, prout sincere omnique pietate, Numine afflatae atque divinae sanctae sex synodi exposuere, explicatissime fidei symbolum edentes. Ab initio enim quando ad nos Dei Verbum assumpta carne descendit, unicam firmam basim ac fundamentum omnes ubique Christianorum Ecclesiae, quae ibi est, maximam nactae sunt, habentque Ecclesiam: ut in quam juxta ipsius Salvatoris promissionem portae inferi haud qua quam praevaluerint, sed quae rectae fidei in ipsum ac confessionis claves habeat, iisque, qui cum pietate accedunt — — aperiat, claudat vero atque obstruat os haereticorum.“ Clarissime docet Romanae Ecclesiae infallibilitatem; ait enim illam esse unicam firmam basim omnium reliquarum Ecclesiarum, quam e divina promissione portae inferorum evertere nunquam poterunt, et quae possidet claves fidei, non errandi privilegio donatas. In epistola ad Petrum illustrem exarata de Pyrrho Constantinopolitano ait:3) „Itaque si vult haereticus non esse, neque audire, non isti aut illi satisfaciat;--------festinet pro o mnibus Sedi Romanae satisfacere. Hac enim satisfacta, communiter ubique omnes pium hunc et orthodoxum praedicabunt. Nam frustra solummodo loquitur, qui mihi similes suadendos putat, et non satisfacit et implorat sanctissimae Romanorum Ecclesiae beatissimum Papam idest Apostolicam Sedem, quae ab ipso incarnato Dei Verbo, sed et omnibus Synodis secundum sacros canones et terminos universarum, quae in toto terrarum orbe sunt, sanctarum Dei Ecclesiarum in omnibus et per omnia percepit, et habet imperium, auctoritatem et potestatem ligandi et solvendi. Cum hoc enim ligat et solvit etiam in Coelo Verbum, quod coelestibus virtutibus principatur.“ S. Maximus inter Sedem Apostolicam et Roma- 1 1) Apud Lab be t. 6. — 2) Opusc. llitol. et polemic, edit. Migne. t. 2. — 3) ibid. 4