Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
167 consequenterque successoribus eius privilegium a Deo datum.“ S. Cyrilli Alex, de Romani Pontificis auctoritate mentem luculentissime demonstrant Acta Concilii Ephesini. Testimonium Euiherii Thianensis et llelladii Tarsensis Episcoporum. Alia inter scribunt ad Xistum Papam:') „Et olim saepius ex Alexandria haereticis zizaniis insurgentibus suffecit vestra Apostolica Sedes per universum tempus istud , ad mendacium convincendum, impietatemque reprimendam, et corrigenda, quae necessarium fuit, muniendumque orbem terrarum ad gloriam Christi, tam sub illo ter beato Episcopo Damaso, quam pluribus aliis.“ Haec, quae de Papa Damaso proferuntur, ad Petri Alexandrini in Sede confirmationem, et Lucii Ariani damnationem pertinent, ut adnotavit Christianus Lupus 1. c. quem Baluzius vehementer errare inquitexistimans, Damasum non solum, sed cum Concilio Italiae et totius Occidentis damnase Lucium. Sed falli Balu- zium, nec in Synodo illa Romana, sub Damaso habita, alios praesentes fuisse, quam Petrum Alexandrinum, et suburbicarios Episcopos recte asserit Antonius M. Merenda.3) Quae autem fuerit in Romana Synodo Episcoporum Italiae pars et auctoritas, ipsi fatentur et explicant, cum ad clericos et monachos orientales haec scribunt:4) „Quoties intra Italiam propter ecclesiasticas causas, praecipue fidei, colliguntur Domini Sacerdotes, consuetudo retinetur, ut successor praesulum Sedis Apostolicae ex persona cunctorum Italiae sacerdotum, juxta sollicitudinem sibi Ecclesiarum omnium competentem, cuncta constituat, qui caput est omnium.“ Theodoretus Cyrensis Episcopus in latrocinali Ephesina synodo a Dioscoro Alexandrino depositus Renato Presbytero Romanae Ecclesiae scribit:5) „Quam ob causam oro —• sanctissimo et beatissimo Archi-Episcopo (Leoni M.) persuadeat, ut apostolica potestate utatur, et ad Concilium Vestrum advolare praecipiat. Habet enim illa sedes Ecclesiarum, quae in toto sunt orbe principatum multis nominibus, atque hoc ante omnia, quocl ab haeretica tabe immunis mansit, nec ullus contraria sentiens in illa sedit, sed apostolicam gratiam integram conservavit.“ S. Leoni M. vero, ad quem a sententia latrocinalis synodi seu Dioscori appellavit,haec alia inter scribit:6) „Si Paulus, praeco veritatis, tuba Spiritus Sancti ad Magnum Petrum se contulit, ut iis, qui Antiochiae de legali conversatione ambigebant, explicationem ab illo referret, multo magis nos humiles et pusilli ad Apostolicam Sedem vestram accurrimus, ut Ecclesiarum ulceribus remedium a vobis accipiamus. Vobis enim primas in omnibus tenere convenit. Multis si quidem praerogativis ornatur Sedes ve- stra... pr a e cip u e autem illam fides ornat. — — — Habet praeterea communium Patrum magistrorumque veritatis Petri et Pauli sepulchra, fidelium animas illuminantia. Quorum beatissimum ac divinum par, in Oriente quidem exortum est, et radios quaqua versum diffundit; sed in Occidente vitae occasum subiit, atque inde nunc orbem universum collustrat. Hi Sedem vestram nobilissimam reddiderunt: hic bonorum vestrorum apex est. At illorum Sedem nunc etiam illorum Deus illustravit, dum in ea Sanctitatem Vestram rectae fidei radios fundentem constituit. — Nos spiritualem sapientiam tuam admirati, Spiritus Sancti gratiam, quae per vos locuta est, laudibus extulimus, rogamusque et obsecramus et precamur, et supplices oramus Sanctitatem Vestram, ut tempestate jactatis Dei Ecclesiis opem ferat. — Ego Apostolicae Vestrae Sedis expecto sententiam, et oro atque \) Lup. in Synodic, c. 117. — 2) Collect. Concil. nov. n. c. — 3) Prolegom. de Damasi opusc. et gestis. — 4) Labbe Concil. t. IV. edit. Paris. 1671. — 5) epist. 116, edit. Migne. Theodor, opera t. 4. — 6) epist. 113. ibid. Eutherius. Helladins. Theodoretus Cyrensis.