Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

164 Origenes. Origenes, ob assiduum litterarum studium Adamantinus dictus, ingenii et eru­ditionis prodigium, ac saeviente in Christianos Decii persecutione fidei confessor f 254. Non tantum docet') Petrum Romam venisse ibique martyrium subivisse; Pe­trum mundum universum docuisse fidem et religionem , Paulum quoque et reliquos per tempora magistros;2) „Petro datas esse claves non unius coeli, sicut caeteris Apostolis , sed multorum coelorum , ut quaecunque ligaverit super terram, sint ligata non tantum in uno coelo, sed in omnibus coelis, et quae solverit super terram, sint soluta non solum in uno coelo, sed in omnibus coelis;“'“) Origenes inquam non tantum haec docet, sed etiam, quod verba Salvatoris Matth. 16. „Tu es Petrus et super hanc Petram aedifi­cabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam,“ sic intelligen- da sint, quod portae inferi nec adversus petram, Ecclesiae nempe fundamentum praeva­lere possint. „Hoc ergo, inquit,4) existimo nec adversus petram, super quam Christus Ecclesiam aedificat, nec adversus Ecclesiam portae inferi praevalebunt.“ Si vero ita, Pe­tri successores tam parum possunt errare in fide, vinci ab errore in fide, quam parum potest in fide errare et vinci ab errore Ecclesia. Hanc fuisse Origenis mentem mani­festissime colligitur ex verbis, quibus exponens haec Psalmi: „substantia mea tamquam ni­hilum ante te“ dicit:5) ,,Ad comparationem Dei vero, etiam si Petrus sim, adversus quem portae inferi non praevalebunt, substantia mea ante eum nihil est.“ E qua confessione prono fluit alveo, non tantum in Petro Apostolo potestatem supra inferorum portas con­siderari ab Origene, verum etiam in Petri successoribus. Cum enim dicat: Adversus quem portae inferi non praevalebunt, nequaquam Simonem Bar Jona intuitus est, qui jam obierat, sed Successores eius in Pontificatu: qui uti Simon erant Pefra, adversus quam portae in­feri non praevaluerunt. Non sane dixisset Origenes, non praevalebunt, sed non praevaluerunt, si ad Simonem intendisset sermonem. Verba itaque Origenis non de praeterito, sed de praesenti et successivo tempore, nimirum de Petri Successoribus in- telligenda sunt. Idque tanto magis, quod de fide Romanorum explicans notissima illa verba S. Pauli: „Fides vestra annunciatur in universo mundo“ dicat, „quod fides ista, quam Ro­mani habent, ipsa eademque sit, et non alia, quam quae in universo mundo annunciatur et creditur: quae non solum in terra, sed etiam in coelis praedicatur.“ Jam certum est, in universo mundo sive ab omnibus Christianis non posse credi, tanto minus posse in coelis praedicari fidem, quae non sit vera, illibata, ab omni errore immunis. Sed Origenes facto quoque comprobavit, se in Romano Pontifice supremum fidei magistrum suspicere; Zephi- rino enim Pontificatum tenente, Ecclesiam Romanam invisit, teste Eusebio6) certe non sic­ut alias accessit Asiae et Europae urbes, harum scilicet Antistites coadjuvandi causa in ministerio praedicationis, in conversione infidelium, in confutandis haereticis, verum ut Ro­mae imbueretur Petri fide et Apostolica traditione.7) Cum autem postea ob sua scripta varie impeteretur, et in haereseos suspicionem venisset, teste eodem Eusebio 1. c. c. 29. praesertim ad Fabianum Romanum Pontificem ope litterarum se convertit, ut se ab impactis sibi erro­ribus apud eum purgaret, certiorem que eum de sua orthodoxia redderet. Subin etiam Ori­genis discipulus Dionysius, Episcopus Alexandrinus, teste S. Athanasio,8) dum a nonnullis Ecclesiae illius fratribus accusaretur apud cognominem Dionysium Papam, quasi docuis- 1 1) T. 3. ia genes. — 2) in c. 29. Proverb. (Editio Cardin. Maji) — 3) T. 13. n. 31. — 4) Comment, in Matii). t. 12. — 5) Homil. 1. in Psalm. 38, 10. — 6) libr. 6. c. 12. — 7) Vide: Origenes vindicatus per, AI. Vincenzi. Vol. 2. p. 2. Ho­rnae, 1864. — 8) in epist. de Synod, étin alia de sententia Dionysii.

Next

/
Oldalképek
Tartalom