Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

165 set: Dei filium rem factam, nec Patri esse consubstantialem, apud hunc Pontificem se ab errore purgavit. Quid vero impulit Origenem, ut praesertim Fabianum Papam de sua or- thodoxia certum faceret? Quid accusatores Dionysii Alex, incitavit, ut Episcopum suum Romano Pontifici deferrent? cur causam illius non egerunt apud viciniorem Patriarcham Antiochenum, vel non commiserunt examinandam toto orbe celeberrimae scholae Alexan­drinae, in qua tunc Philosophia et Theologia tanta cum gloria et auditorum frequentia do­cebatur? cur Dionysius tantae Sedis, ut luit Alexandrina, Episcopus, examini et sententiae Romani Pontificis datis ad eum litteris se subjecit? Nimirum firmissime tunc omnibus per­suasum fuit in remotissimis etiam illis regionibus, examen et definitionem quaestionum fidei ad supremum et inappellable judicium Romanorum Pontificum, velut S. Petri successorum^ pertinere. S. Basilius M. et Caesareae in Cappadocia Episcopus in epistola ad S. Athana- s Bi>sili'13 m. sium Alexandrinum a. 369. exarata1) non dubitat declarare Romanorum Pontificum esse, fidei controversias suo judicio definire, et suprema sua auctoritate ea corrigere, quae in nu­merosissimis etiam Conciliis perperam acta sunt. Scribit enim: „Visum est mihi consenta­neum, ut scribatur Episcopo Romano, ut quae hic (in Oriente) geruntur, conside­ret, et sententiam suam expromat: et quoniam difficile est, ut communi ac sy- nodico decreto aliqui illinc mittantur, ipse sua auctoritate in ista causa usus viros eligat idoneos ad perferendum itineris labores-------secumque habentes quaecumque p ost Ariminense Concilium gesta sunt, ad eorum, quae per vim illic acta fuerant, dissolu­tionem ... Requiritur autem et illud--------ut Marcelli haeresim, illi cum venerint, tam­q uam malam ac noxiam, et a sua fide alienam exterminent.“ Non existimat S. Basilius ad veram confirmandam fidem, ad haeresim damnandam et reprimendam necessariam esse Concilii Generális convocationem, sed sufficere, ut Summus Pontifex rem consi­deret et sententiam suam expromat. Ad ipsum vero Damasum scribit:2) ,, Omnis propemodum oriens, Pater Colendissime, (dico autem orientem quidquid ab Illyrico ad Aegyptum) ingenti tempestate ac aestu exagitatur: cum dudum quidem sparsa haeresis ab inimico veritatis Ario, nunc vero imprudenter emergens, ac veluti radix amara fructum exi­tiosum proferens jam dominetur; —-------Horum omnium solutionem expectavimus, mi­s erationis vestrae visitationem, ac nos semper consolata est mirabilis vestra caritas praete­rito tempore, et laeto rumore allato, fore, ut a vobis inviseremur, animis ad breve tempus corroborati sumus. Postquam autem spe excidimus, — eo devenimus, ut vos per litteras obsecremus, ut ad opem nobis ferendam excitemini.“ Apud Summum Pontificem contra haeresim, late in oriente dominantem et grassantem, quaerit remedium. Quo facto supre­mam eius auctoritatem in rebus etiam fidei ac morum agnoscit. Ad Summum Pontificem pertinent, quae in alia S. Basilii epistola3) occurrunt: „Revera enim, inquit, laude summa dignum est, quod a Domino pietati vestrae datum est, adulterium quidem a probo ac puro discernere. Patrum vero fidem sine ulla dissimula­tione praedicare: quam quidem et nos suscepimus, agnovimusque apostolicis no­tis signatam.“ Alludit manifeste ad illa Christi Domini ad Petrum: Beatus es Simon etc. 1 1) epist. 69. elit. Migne. — 2) epist. 70. edit. Migne. — 3) epist. 92. e. edit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom