Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
163 sit.“ Item: *) „Ecclesia semper eget confirmatore infallibili, ad quem confugere liceat; et fundamento, quod portae inferi et praecipue error nequeat subvertere; et pastore, qui suos filios ad errorem ducere nequaquam possit. Successores ergo S. Petri his omnibus privilegiis potiuntur, quae non personae, sed dignitatis et muneris publici privilegia sunt. “ Item2) Summum Pontificem vocat „Christi Vicarium et interpretem infallibilem.“ S. Alphonsus M. de Ligorio, E. et Doctor Ecclesiae f 1787. Dissertatione de Romani Pontificis authoritate3) scribit: „Quarta vero communis sententia, cui nos subscribimus, est, quod licet Romanus Pontifex quatenus particularis persona, sive privatus Doctor possit errare, (sicut etiam est fallibilis in quaestionibus meri facti, quae ex hominum testimoniis praecipue pendent) cum tamen Papa loquitur tamquam Doctor universalis definiens ex Cathedra, nempe ex potestate suprema, tradita Petro docenti Ecclesiam, tunc dicimus: Ipsum in controversiis Fidei et Morum infallibilem esse.“ Hanc sententiam tuentur, continuat S. Auctor, Divus Thomas, Turrecre- mata, Sotus, Cajetanus, Alexander de Ales, S. Bonaventura, B. Augustinus Triumphus, Nicolaus de Lyra, S. Franciscus Salesius, Spondanus, Thomassinus, Ludovicus Bail, Du- vollius aliique innumeri citati a Milante Episcopo Stabiensi in suis doctis Exercitationibus sub propositione 29. Alexandri VIII. et communiter reliqui Theologi omnes.“ R. Alphonsus M. de Ligorio Latinorum Patrum et Scriptorum testimoniis accedant Patrum et Scriptorum Gi’aecorum testimonia, ut appareat, ab his quoque agnitam, creditam et praedicatam fuisse doctrinam de infallibili Romanae Sedis sive Romani Pontificis magisterio. Ac primum quidem audienda sunt encomia, quibus Romanam Ecclesiam celebravit S. Ignatius, Apostoli Joannis discipulus, Episcopus Antiochenus, qui Trajano imperante, Romae leonibus objectus, palmamque martyrii pro votorum suorum summa adeptus est a. 116. Isin epistola, quam ad Romanos scripsit, Ecclesiam Romanam vocat „misericordiam consecutam in magnificentia Patris altissimi et Jesu Christi, filii eius unici: Ecclesiam dilectam et illuminatam voluntate eius, qui vult omnia, quae sunt secundum charitatem Jesu Christi Dei nostri; quae etiam praesidet in loco regionis Romanorum, dignam Deo, dignam, quae beata praedicetur, dignam laude, dignam, quae voti compos fiat, digne castam, universo coetui cbaritatis praesidentem, Christi et Patris nomine insignitam.“ Ipsos autem Romanos laudat, quod sint „gratia Dei indivisim repleti, et ab omni alieno colore expurgati.“4) Praesidere dicit Ecclesiam illam non tantum in loco regionis Romanorum, sed etiam toti coetui charitatis, esse illam illuminatam voluntate Dei, dignam caste i. e. immunem ab omni errore, dignam iccirco, quae beata praedicetur, sicut beatus a Domino praedicatus est, qui illam Ecclesiam fundavit, Petrus Apostolus, cui dixit Christus : „Beatus es Simon Bar Jona“J), ipsos autem Romanos tamquam gratia Dei indivisim sive inseparabiliter repletos et ab omni alieno colore liberos, ab illis nempe noxiis herbis, a quibus monet idem S. Pater abstinere Philadelphienses.6) Has autem laudes congerit in Romanos, de quibus jam S. Paulus scripsit:7) „Fides vestra annunciatur in universo mundo.“ S. Ignatius Eppus, M. 1) De mictorii;, et primatu S. Petri et success. — 2) De quibusd. Controv. Serm. 19. — 3) Theolog. Mor. T. 1. Edit. Bassani, 1847. — 4) Y. Coteierii PP. Apostolicor« opera recus. Joannes Clericus Amstelod 1724., item eadem opera edita a Car. Jós. Hefele Tubingae, ed. 3. 1847. — 5) Matth. 16, 17. — 6) Vide 1. c. — 7) Rom. 1, 8. 3*