Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

159 Testimonium S. Bernardi, C. et Eccl. Doctoris f 1153. s. Ad Innocentium II. scribit:') „Oportet ad vestrum referri Apostolatum pericula quaeque et scandala, emergentia in regno Dei, ea praesertim, quae de fide contingunt. Di­gnum namque arbitror, ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Haec quippe huius praerogativa Sedis; cui enim alteri dictum est: „Ego pro te rogavi Petre! ut non deficiat fides tua“.. Ergo quod sequitur, a Petri succes­sore exigitur: „Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.“ Id quidem modo necessari­um: tempus est, ut vestrum agnoscatis Pater amantissime principatum, probetis zelum, Mi­nisterium honoretis. In eo plane Petri impletis vicem, cuius tenetis Sedem, si vera admoni­tione corda in fide confirmetis; si vestra auctoritate conteritis fidei corruptores.“ Idem prolixam ad Canonicos Lugdunenses epistolam suam sic concludit: „Roma­nae praesertim Ecclesiae auctoritati atque examini totum hoc sicut et coetera, quae eiusmo- di sunt, reservo: ipsius, si quid aliter sapio, paratus judicio emendare.“ Idem epistola ad Mediolan. scribit: „Plenitudo siquidem potestatis super universas orbis Ecclesias singulari praerogativa Apostolicae Sedi donata est; qui igitur huic pote­stati resistit, Dei ordinationi resistit.“ Testimonia e S. Bernardi libris de Conside­ratione ad Eugenium III. Papam congerere nolui, ut brevitati studerem. Verissi­me scribit Joannes Sianda2): „Inter Doctores Ecclesiae, si quis de Petri Cathedra, — optime meruit, rectissime sensit, obsequentissime locutus est, magnificentissime scri­psit, hunc esse D. Bernardum, non relinquitur ambigendi locus, eius libros de Con­sideratione percurrenti, in quibus conscribendis fuit plane mirabilis.“ Quod cum ita sit, mirum sane Jacobum Ruttenstock Instit. Hist. Eccl. Vienn. 1834. III. 203. vestigia legentem acatholici Historiarum scriptoris Aug. Neanderi (der h. Ber­nard und sein Zeitalter. Béri. 1813) inter alia haec de S. Bernardi operibus adnotare haud fuisse veritum: „Inter S. Bernardi opera singularem attentionem merentur Sermones, Epi­stolae et Libri V. de consideratione sui ad Eugenium, qui multa continent veritatis testimo­nia. Commendantur imprimis ob libertatem, minimo tamen Romae inter caetera illius scri­pta pretio habentur, ibique tantum tolerantur ob eminentem viri huius sanctitatem.“ Qua in re Jacobum Ruttenstock hallucinatum fuisse, liquet e praefatione Ger. Vos sii praepositi Tungrensis, qui libros V de consideratione e codicibus manuscriptis Romae 1594. separa- tim edidit et S. Pontifici Clementi VIII dedicavit, his verbis eosdem commendans: „Quan­tum inter alios pontifices Nicolaus V. hisce libris tribuerit, re ipsa ostendit, dum libros eosdem, ante usum typographiae inventum, adeo magnifico et insigni charactere separatim pro suo aliorumque usu describendos curavit. Quorum etiam amore et studio flagrans Pius V., re et nomine pius, eorumdem lectionem mensae lubens adhibebat, ponderabat, et magni faciebat, sicut et ab eius in pontificatu successore Gregorio XIII. factum intelligo. Quos et Urbanus VIII. in episcopatu, ac post in cardinalatu multum sibi familiares habuisse dicitur. Quem brevi in pontificatu secutus Gregorius XIV, plurimum quoque iisdem Bernardi libris tribuere, eosque frequenter in ore habere solebat: et seorsum, ut ab omni­bus ecclesiasticis, maxime autem praelatis commodius circumferri, legique possent, exstare peroptabat; sicut a fide dignissimis de eo adhuc cardinale accepi, ipseque ex eiusmet ore 1 Bernardug. 1) epist. seu Tract, de error. Abael. — 2) In libros S. Bernardi de Considerat. Commentarii Romae 1749.

Next

/
Oldalképek
Tartalom