Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
160 1) Vide Collect. Missae de eodem.—2) epist. 74. edit. Migne.—3) epist. 83. inter Oper. Joan. Sarisb. edit. Migne. • 4) ep. 102. ibid. — 5) ep. 129. ibid. — 6) Summa 2. 2. quaest. 1. art. 10S. Thomas Cantuar. S. Thomi Aquinas. non semel audivi.“ Idem testatur laudatus Joannes Sianda, qui in libros S. Bernardi de Consideratione editos abs se commentarios Benedicto XIV. dedicavit, scribens: „In his itaque de Consideratione libris Deuteronomium Summorum Pontificum sisto tibi — opus inquam illud, quod tot Sanctissimi tui praedecessores habuere in deliciis, inter quos potissimum recensentur Nicolaus V., S. Pius V., Gregorius XIII., Urbanus VII., Gregorius XIV., Clemens XI., qui libros de Consideratione ita frequenter in ore habebant, ut omnes Ecclesiasticos, et singulariter praesules, ad eorumdem lectionem saepe numero adhortarentur.“ Quae sola ad cavillationem Ruttenstocki refellendam sufficiunt. Neque tamen illud praetermittere licet, A. Caraffa virum litteris aeque ac meritis illustrem Pio V. Pontifice, qui eum titulo S. Eusebii Diaconi Cardinalis dignitate ornavit, jubente Antver- piae in celeberrima officina Plantiniana S. Bernardi libros de Consideratione abs se recognitos, seorsim impressos evulgasse. Testimonium S. Thomae Cantuar. AEppi et Martyris f 1171. Sanctum hunc praesulem Ecclesia simul gloriosum praedicat, quippe qui pro Ecclesia Dei gladiis impiorum occubuit.1) In epistola ad suffraganeos Cantuariensis Provinciae scribit:2) „Doctor gentium, qui gloriatur se non ab homine, neque per hominem Evangelium didicisse, sed instructum esse a Christo, post annos quatuordecim ascendit Hierosoly- mam, et cum Ecclesiarum principe de fide contulit, ne forte in vacuum curreret vel cucurrisset. Et ut plurimis patet exemplis, singula Evangelii flumina ad mare, unde orta sunt redeunt, ut iterum fluant. Siquidem fons paradisi unus est, sed in plura rescinditur flumina, ut undique irriget terram. Quis Romanam Ecclesiam caput omnium Ecclesiarum et fontem catholicae doctrinae ambigit esse? Quis claves regni coelorum Petro traditas esse ignorat? Nonne in fide et doctrina Petri totius Ecclesiae structura consurgit? ... Quicunque sit, qui rigat aut plantat, Deus nulli dat incrementum nisi illi, qui plantavit in fide Petri et doctrinae ipsius acquiescit.“ Alexandro Lincoln. Episcopo scribit:3) „Romanum Pontificem Principis Apostolorum non ambigimus esse Vicarium: qui ei reluctantur constat damnationis in se provocare sententiam.“ Alexandro III. Papae scribit:4) ,,Nos etenim per misericordiam a fide Romanae Ecclesiae, ab obedientiae famulatu, non career, non gladius, non si qua gravior est persecutio sepe- rabit;“ item ad eumdem :5) „Habent a capite membra, ut vigeant, et a sancta Romana Ecclesia, Domino auctore, salus est omnium Ecclesiarum.“ Ita loqui nequit, nisi qui plene persvasus est de Romani Pontificis in fidei rebus inerrantia. IS Testimonium S. Thomae Aquinat. C. et Eccl. Doctoris f 1274. Ad quaestionem: utrum ad Summum Pontificem pertineat fidei Symbolum ordinare respondet: 6) „Dicendum, quod nova editio Symboli necessaria est ad vitandum insurgentes errores. Ad illius ergo auctoritatem pertinet finaliter determinare ea, quae sunt fidei, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur. Hoc autem pertinet ad auctoritatem Summi Pontificis, ad quem majores et difficiliores quaestiones referuntur. . . . Unde et Dominus Petro dixit, quem Summum Pontificem constituit: