Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
154 quirent. Hanc autem vim inesse decretis dogmaticis Romanae Sedis nemo clarius et fortius expressit, quam S. Augustinus in citato sermone ad populum. Qui enim post duo Concilia, sed ante Romani Pontificis judicium nondum evidenter ab Ecclesia separatam existimat Pelagianam sectam, mox atque Innocentius I. Papa sententiam suam pronuncia- vit, dicere non dubitavit: ,,Inde (a Sede Apostolica) rescripta venerunt; causa finita est, utinam aliquando finiatur error.“ Quomodo S. Augustinus post judicium Romanum causam finitam esse dicere potuisset, si illud judicium pro supremo, irrefragabili, infallibili non habuisset? Necdum enim controversia quaevis finita est, quando ab eo, qui sententiam tulit, ad superius Tribunal appellare licet. Quod S. Augustinus per haec verba: „Causa finita est“ generale principium, in Ecclesia vigens, pronunciare voluerit, inde liquet, quod eumdem loquendi modum saepius adhibuerit.*) Judicium Sedis Apostolicae pro supremo et irrefragabili suspectum fuisse a S. Augustino inde quoque patulum fit, quod sententiam per Summos Pontifices latam omne aliud examen excludere asserat;2) dicit enim: „Quid adhuc quaeris examen, quod apud Apostolicam Sedem jam factum est?“ Mentem S. Augustini optime perspectam habuit eius biographus Possidius Episcopus, qui in vita S. Doctoris loquens de Pelagio et Coelestio, Summorum Pontificum Innocentii I. et Zosimi adversus hos haereticos sententiam, Ecclesiae Catholicae judicium vocat, quod in rebus fidei et morum nullus catholicorum non velut infallibile agnoscit. „Illi, inquit, tantae Sedis Antistites (Innocentium et Zosimum intelligit) his diversis temporibus eosdem notantes, aeque a membris Ecclesiae praecidentes, datis litteris ad Africanos, ad Orientis et Occidentis Ecclesias, eos anathematizandos et devitandos ab omnibus Catholicis censuerunt. Et hoc tale de illis E c cl e s i a e Catholicae probatum j u d i c i u m, etiam piissi- mus Imperator Honorius audiens ac sequens, suis eos legibus damnatos inter haereticos haberi debere constituit.“ Sed Pelagius etiam et Coelestius haeretici, qui tantas S. Augustino et Catholicis facessiverunt molestias, confessi sunt Papam esse supremum controversiarum fidei judicem, nec eius Auctoritatem in dubium vocare ausi sunt, nisi cum contra ipsos lata fuit definitio, qua in re posteriores quoque haeretici horum duorum vestigia fideliter presserunt. Pelagius in libello fidei ad Innocentium I. misso sic ait: „Haec est fides, Pater Beatissime, quam in Ecclesia Catholica didicimus,--------in qua si minus perite, aut parum caute aliquid forte positum est, e mendari cupimus a te, qui Petri fidem et Sedem tenes. Sin autem haec nostra confessio Apostolatus tui judicio comprobatur, quicumque me maculare voluerit, se impe. ritum, vel malevolum, vel etiam non catholicum, non me haereticum comprobabit.“3) De Coelestio autem refert S. Augustinus4) illum, quamvis objectos sibi a Paulino errores damnare noluerit, „tamen Beati Papae Innocentii litteris non esse ausum obsistere, imo se omnia, quae sedes illa damnaret, damnaturum promisisse.“ Patriarchae Antiocheno Paulino errores suos damnanti restitit Coelestius, Papae Romano obsistere ausus non est, ut ait S. Augustinus. Testimonium S. Leonis M„ qui Romanam Cathedram tenuit ab a. 440—461. De hoc ait Photius in epistola ad Michaelem Bulgáriáé Regem: „Leonis sanctissimi Papae - - 1 1) Vid. epist. 157. libr. 1 contr. Jul. o. 2. n. 9. — 2) contr. Jul. 1. 2. — 3) Vide Append. Aug. — 4) 1. 2. de pecc. orig. c. 23.