Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
155 gloria magna, magnusque pietatis ac religionis zelus fuit, et studium.“ Menologium autem Graecorum Basilii Imperatoris jussu digestum sic de eo loquitur: ,,Leo admirabili virtute animi, sapientia et sanctitate praeditus — praeclarissimis monumentis virtutem suam, praecipue autem rectam fidem testatam reliquit.“ Ad Episcopos Provinciae Viennensis scribit:’) „Huius muneris (praedicationis nempe Evangelii) sacramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum officium pertinere voluit, ut in Beatissimo Petro Apostolorum omnium Summo principaliter collocarit, et ab ipso quasi quodam capite dona sua velit in corpus omne manare, ut exortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat, voluit nominari dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: ut aeterni templi aedificatio mirabili munere gratiae Dei in Petri soliditate consisteret.“ Sermone anniversario tertio assumptionis suae ad Summum Pontificatum dicit : 2) „Commune erat omnibus periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere. Et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro Petri fide proprie supplicatur; tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non luerit. In Petro ergo omnium formido munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum Apostolis conferatur.“ In sermone anniversario quarto suae assumptionis.3) inquit: „Subjungit autem se, ad rationem solemnitatis nostrae, non solum apostolica, sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suae praeesse non desinit, et indeficiens obtinet cum aeterno Sacerdote consortium. Soliditas enim illa, quam de Petra Christo ipse Petra factus accepit, in suos quoque se transfudit haeredes.“ Sermone anniversario suae assumptionis secundo:4) „Firmitas fundamenti, cui totius Ecclesiae superponitur altitudo, nulla incumbenti sibi templi mole lacessit. Soliditas enim illius fidei, quae in Apostolorum Principe est laudata, perpetua est; et sicut permanet, quod in Christo Petrus credidit, ita permanet, quod in Petro Christus instituit. . . Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit. . . Si quid itaque a nobis recte agitur recteque discernitur . . . illius est operum atque meritorum, cuius in sede sua vivit potestas, et excellit auctoritas. . . . Tanta enim divinitus soliditate munita est, ut eam neque haeretica unquam perrumpere pravitas, nec pagana potuerit superare perfidia. His itaque — modis rationabili obsequio celebratur hodierna festivitas, ut in persona humilitatis meae ille intelligatur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendatarum sibi ovium custodia perseverat, et cuius etiam dignitas in indigno haerede non deficit.“ Nisi Christus infallibile Ecclesiae magisterium in Petro Apostolorum Principe instituisset, hocque in successoribus Petri perpetuo perduraret, potuissetne Magnus Leo dicere, „soliditatem Petri ad ipsius haeredes sese transfudisse, hanc soliditatem fidei Petri in 1 1) epist. 10 edit. Fratrum Balleriu. Venet. 1753. — 2) Cap. 3. — 3) cap. 4 — 4) cap. 2. et 3. 2*