Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
149 resistit, qui Cathedram Petri, super quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia se esse confidit?*4 Ergo e mente S. Cypriani Cathedram Petri deserere non licet, nisi quis ab ipsa velit avelli Ecclesia, quae Cathedrae Petri adhaerendi obligatio omni fundamento careret, si illa in rebus fidei erroris periculo subjaceret. Hunc Cypriani locum laudavit Clerus Gallicanus Parisiis a. 1682. coactus in litteris ad Archi-Episcopos et Episcopos etc. scribens: „Fidenter cum B. Cypriano pronunciamus, eum, qui Cathedram Petri, supra quam fundata est Ecclesia, deserit, in Ecclesia non esse.“') De Felicissimo et Fortunato schismaticis, ad Papam Cornelium appellaturis scribit: 2) „Navigare audent, et ad Petri Cathedram, atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas Sacerdotalis exorta est, a schismaticis et profanis litteras ferre, nec coritare , eos esse Romanos, quorum fides Apostolo praedicante laudata est, ad quos perfidia habere non possit accessum.“ Si perfidia, idest, error in fide ne accessum quidem invenire possit ad Romanos, nimirum ad Petri Cathedram et Ecclesiam principalem, haec profecto Cathedra et Ecclesia erroris in fide expers sit, est necesse. In hac, prout et in alia ad Cornelium Epistola3) Cyprianus Romanam Ecclesiam vocat Ecclesiae Catholicae radicem et matricem; in priori scribens: „Miseramus nuper — conlegas nostros-------ut ad Catholicae Ecclesiae unitatem scissi corporis membra comp onerent — — — sed diversae partis obstinata et inflexibilis pertinacia non tantum radicis et matricis sinum atque amplexum recusavit, sed etiam adulterum — caput (Novatianum intelligit antipapam) extra ecclesiam fecit.“ Et in alia epistola: „Nos enim singulis navigantibus, ne cum scandalo ullo navigarent, rationem reddentes, scimus nos hortatos eos esse, ut Ecclesiae Catholicae radicem et matri ce m agnoscerent ac tenerent. “ Ecclesia Romana radix et matrix est ceterarum omnium Ecclesiarum eate- nus, quatenus hae ab illa trahunt et recipiunt succum et nutritionem verae fidei, sine qua hae non essent membra verae Ecclesiae, et si radix vitiaretur errore, planta quoque ipsa emarcesceret, illa inquam radix, quam S. Cyprianus et agnoscendam et tenendam docet. Sed nonne S. Cyprianus citato de unitate libro dicit: „Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur.“ S. Pater eo sensu vocat episcopatum unum, quo sensu ibidem et Ecclesiam universam dicit unam esse, praeprimis quidem unitate Capitis visibilis, sic enim allata verba prosequitur: „Ecclesia una est — — quomodo solis multi radii, et lumen unum; et rami arboris multi, sed robur unum, tenaci radice fundatum; et cum de fonte uno rivi plurimi difluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. — — Sic et Ecclesia — — per orbem totum radios suos porrigit...........unum tamen Caput et origo una.“ Quod vero Caput, quamve originem intelligat, eodem libro explicat dicens: „Ut unitatem manifestaret; unitatis eius originem ab uno (Petro) incipientem, sua auctoritate disposuit.“ Manifestius id ipsum declarat 4) inquiens: „Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et cathedra una, super Petrum Domini voce fundata — — quisquis alibi collegerit, spargit.“ Eatenus itaque est juxta mentem S. Cypriani Episcopatus unus, Cathedra episcopalis una, quatenus Episcopi omnes, Cathedrae ac Ecclesiae omnes, quarum illi Episcopatum in solidum tenent, super Petrum Domini voce frin- 1 1) Vide Petr. Baller, de vi ac ratione primat. Cap. XIII. §. 3. — 2) epist. 55, — 3) 45. — 4) epist. 40.