Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XXIII.
150 S. Hierony mus. datae sunt, quatenus porro illi singuli inter se, subque uno capite et unitatis fonte uniuntur, in quo eminentior etiam dignitas, praeter communem singulis Episcopis potestatem residet, qua ipsis quoque Apostolis aut Episcopis ad unitatem custodiendam et conservandam praeest. „Inter beatissimos Apostolos, ait S. Leo M. ‘), in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut ceteris praemineret. “ Ex adductis S. Cypriani sententiis patet, et Episcopatum unum esse, et primatum unicum, imo ideo esse unum Episcopatum diversarum licet Ecclesiae partium, quia et Episcopatus et Ecclesiae unus est Primatus, unumque Caput. Quaestionem de Baptismo haereticorum S. Cyprianus non ut quid ad fidem, sed tantum ad disciplinam spectans respexisse videtur. Notum autem cuilibet est, quod ea, quae disciplinam spectant, diversa in diversis Ecclesiis esse potuerint, et possint. Praxis baptisa- tum ab haereticis rebaptisandi, jam prius, quam S. Cyprianus ad Episcopatum evectus fuisset, in Ecclesia Carthaginensi viguit, eamque rectam et contraria S. Scripturae magis conformem arbitrabatur, inde factum, ut censeret se auctoritati S. Stephani Papae cedere non teneri. Constat illuni errasse, et S. Augustinum, qui omnem conatum adhibuit, ut ipsius errorem minueret, non tamen illum omnino a culpa excusare. Doctissimus Thomassinus ad calcem dissertationis suae in Synodos de Baptismo haereticorum observat: 2) „Inaniter ergo ganniunt, exemplo Firmiliani, Dionysii, Cypriani, non necessario standum esse definitionibus Sedis Apostolicae. Contra enim, ut ex superioribus constat, errasse demonstrati sunt, qui illis non cessere, et hunc errorem eluendum vel cruento, vel incruento quopiam martyrio habuisse. . . Qui Stephano (Papae) non obaudiere, nec traditioni Apostolicae et consuetudini morem gesserunt: ex eorum ergo sententia non licet quidquam in jus trahere.“ Aeque memoratu dignum est, quod laudatus auctor iis respondet, qui quod Asiatici in causa celebrandi Paschatis Victori Papae haud morem gesserint, hac illorum inobedientia ad enervandam Summi Pontificis auctoritatem abutuntur: „Si, inquit,3) renitentium pervicacia principantem auctoritatem enervare potis esset, quae usquam residua foret umbra legitimi imperii? Nicaenae etiam et Constantinopolitanae Synodo illusere Quartodecimani: an ideo cassa, et effoeta oecumenicarum Synodorum majestas blaterabitur?“ Denique iis, qui S. Cypriani verbis saepe detortis et male intellectis abutuntur generatim dicendum est cum S. Augustino :4) „Vos certe nobis objicere soletis Cypriani litteras. Cypriani sententiam, Cypriani Concilium. Cur auctoritatem Cypriani pro vestro schismate assumitis, et eius exemplum pro Ecclesiae pace respuitis?“ Testimonium S. Hieronymi, f 420. S. Hieronymus, qui ab Ecclesia Doctoris maximi nomen in sacris litteris est assecutus, a. 377. e Chalcidis eremo, ad quam ante circiter quinquennium concesserat, ad S. Damasum Papam celeberrimam exaravit epistolam, 5) qua quaerit, an tres in Deo hypostases dicendae sint, et quocum communicandum sibi sit Antiochiae, ubi tunc quaestio illa maxima animorum contentione agitabatur, et Ecclesiam illam in partes scindebat, aliis trium hypostasum nomen catholico, aliis haeretico sensu accipientibus. S. Hieronymus de communione et unitate fidei sollicitus ita ad Papam scribit: „Quoniam vetusto Oriens inter se populorum furore collisus, indiscissam Domini tunicam, de- 1 1) epist. ad Anast. Thessal. — 2) Dissert. 2. iu Concilia. Lucae, 1728. — 3) Dissert. 1. 1. c. — 4) contra Donat. 1. 2. n. 4. — 5) ep. 15. edit. Vallars. Veronae, 1734.