Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XXIII.

148 mäna Ecclesia ab omnibus advenis professionem fidei exigere, ac tum demum ad S. Petri aedem, admittere.“ ') Antequam itaque ad communionem admitterentur advenae, etiam episcopi, de quibus in praecitata Actione Concilii sermo est, quaerebatur ab eis, num eorum tessera seu professio fidei cum Romana fide conveniret, atque unius eius- demque fidei professione emissa in communionem recepti in sacra Apostoli limina admit­tebantur. Sed quo pacto professionem fidei exigere poterant ab omnibus advenis Romani, si de inerrantia suae Ecclesiae et suae Sedis in fide plenissime persvasi non fuerant. Idem Tertullianus2) clare indicat suo jam tempore Romanos Pontifices fidei decreta, eaque per­emptoria pro universa Ecclesia publicavisse, cum sic Catholicis illudat jam Montanista: „Audio esse edictum propositum, et quidem peremptorium : Pontifex Maximus, quod est Episcopus Episcoporum edicit: Ego et moechiae et fornicationis delicta poenitentia fun­ctis dimitto.“ Romanus itaque Episcopus, ceu Episcopus Episcoporum colebatur Tertullia­ni tempore a Christianis ea submissione,ut is peremptoria decreta ferret, hi susciperent. In hunc Tertulliani locum observat eruditissimus Aurelianensis Episcopus Albaspinaeus : „Quacunque igitur ratione aut mente de Romano Pontifice hoc dixerit Tertullianus, serio vel per ludibrium, illis tamen temporibus penes eum potestatem fuisse de rebus fidei ju­dicia peremptoria ferre, et totius orbis Episcopos monere et docere, quis non agnoscit ?“3) s. Cypmnus. Testimonium S. Cypriani Episcopi Carthaginensis ab a. 248—258, quo Mar­tyrio coronatus est. Fabianum et Cornelium, Romanos pontifices, S. Petri successores nominat:4) „Fa­ctus est autem Cornelius Episcopus de Dei et Christi eius judicio,-------cum Fabiani lo­c us, idest, cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis vacaret.“ Ibidem porro ait, „Cornelium sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra, cum tyrannus infestus Sa­cerdotibus Dei fanda atque infanda comminaretur: cum multo patientius et tolerabilius audiret, levari adversus se aemulum principem, quam constitui Romae aemulum Sacerdo­tem.“ Profecto minus recte compellaret Cyprianus Papam Cornelium Imperatoris Romani aemulum Sacerdotem, nisi uti Imperatores summo simul apud ethnicos sacerdotio insignes erant; ita et Cornelius summum pariter sacerdotium inter Christianos obtinuisset. Idem S. Cyprianus postquam 5) diaboli fraudes enumeravisset, quibus is rapere homines de Ecclesia consvevit, ita mox prosequitur: „Hoc eo fit, fratres dilectissimi! dum ad ve­ritatis originem non reditur, nec Caput quaeritur, nec Magi­stri coelestis doctrina servatur. Quae si quis consideret et examinet, tractatu longo atque argumentis opus non est. Probatio est ad fidem facilis compendio veritatis.“ His praemissis indicat S. Pater, quale Caput quaerendum et attendendum sit, dicens: „Loqui­tur Dominus ad Petrum: Ego dico tibi, inquit, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non vincent eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. ... Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas. Su­per illum unum aedificat Ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves suas.“ Magnum revera est et facile, quod Cyprianus proponit ad veritatem tuto indagandam compendium, si nimirum attendas, quid S. Petrus et Successores eius in S. Pe­tri Cathedra doceant. Iccirco in eodem libro de Unitate quaerit: „Qui Ecclesiae renititur et 1 1) Mansi Collect. Concil. t. XVI.— 2), L. de pudicit. — 3) S. Opt. M. opera. Parisiis 1631. — 4) ep. 52. 5) libr. de nnit. Eccl.

Next

/
Oldalképek
Tartalom