Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

125 SECUNDA. Externae regulae sunt, Romanus Pontifex, Concilia, Ecclesia. Christus itaque Dominus visibilem suam praesentiam militanti Ecclesiae subtracturus, visibile ei caput, suum Vicarium Pontificem, Apostolorum verticem B. Petrum constituit, cui omnes omnium Nationum fideles, Plebei, Principes, Laici, Ecclesiastici, ipsique Apostoli subjicerentur. Hujus verus ac legitimus Successor Romanus est Pontifex. Potestatem ejus in tempora­lia directam nullam agnoscimus, indirectam fatemur. Utraque tamen in personam Pontificis potest concurrere. Supremus est omnium de religione controversia­rum Judex: cujus judicium rectum, verum, et infallibile est, cum universae Ecclesiae aliquid sub anathemate tenendum esse definit. An ut privata persona labi possit in haeresim, nec ne, esto problema. TERTIA. Concilium est Episcoporum ad emolumentum Ecclesiae legitima congregatio. Unde est id in Ecclesia,quod in regnis comitia. Aliud est Generale, aliud Nationale, aliud Provinciale. Haec duo saepe necessaria, rarius primum: quod a solo Romano Pontifice le­gitime indici potest, non Imperatore, non Rege, non Patriarcha. Numero non definitur, sed sufficit, ut ex praecipuis regionibus ubi viget religio, aliqui, excommunicatis exclusis, con­veniant. Decisivum judicium ordinario jure soli habent Episcopi. Provinciale ab Archi-epi- scopo indicitur, Nationale a Primate. Omnibus Conciliis commune est, ut eorum decreta, non tantum inquisitionis formam, sed judicii robur obtineant, ita ut sine piaculo discedere inde non liceat. Similiter omnibus convenit errare non posse, nec unquam errasse, post­quam summi Praesulis confirmatio accessisset. QUARTA. Ecclesia ab Irenaeo rectissime, ac adaequate definitur esse Coetus fidelium: sive boni sint, sive mali. Ab ea Pagani, Tureae, Judaei, Apostatae, Haeretici, Schismatici, Ex- communicati, Catechumeni alieni sunt. Unica est; extra quam nulla salus, certissimum exi­tium, Quare ut Pharos in Mari fluctuantibus et jactatis, non modo visibilis, et conspicua est, sed etiam expers defectus, senii, et ruinae. Lux est mundi, mons in vertice montium: caecus ergo, fl11' hanc non videt, improbus qui mavult in montem offendere, quam ascendere. Per­facile a sathanae synagogis discernitur; suis enim characteribus lucet, quod Una, Sancta, Catholica, Apostolica. Qui vero ex verbi praedicatione et Sacramentorum administratione eam vult noscere, inexplicabili labyrintho se involvit, et vere invisibilem, et investigabilem quaerit Ecclesiam. Pro prima sua ad Magisterium in S. Theologia responsione defendet Cornelius Jansenius Leerdamensis. Lovanii 9. Octobris 1617. Extractum ex libro prooemiali damnati operis Cornelii Jansenii, in quo sub finem capitis 29. habentur sequentia. Mihi enim constitutum est, eandem quam ab infantia secutus sum, sensuum meo­rum ad extremum spiritum usque ducem sequi, Romanam Ecclesiam et Beatissimi Petri in Romana Sede successorem. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicumque

Next

/
Oldalképek
Tartalom