Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XVII.
124 APPENDIX AD CIRCULARES DJOECESANAS Nr. 4200. Mens et sententia illustrissimi et reverendissimi domini Cornelii Jansenii quondam S. Th. Lovanii Doctoris et Professoris atque Episcopi Iprensis. De quaestione : An judicium Romani Pontificis, cum universae Ecclesiae aliquid sub anathemate tenendum esse definit, sit infallibile, nec ne? Lovanii, Apud Aegidium Denique cum approbatione. Quaestio Theologica de Regulis Fidei, quam pro prima ad gradum Doctora- lem responsione defendit Lovanii Anno 1617. die 9. Octobris Cornelius Jansenius Leer- damensis. De Regulis fidei quaestio Theologica. Quae sint Regulae Fidei ? Propositiones. Et non potest solvi Scriptura. Joan. 10. Tenete traditiones quas accepistis, etc. 2. Thess. 2. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Matt. 16. Visum est Spiritui Sancto et nobis. Act. 15. Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis. 1. ad Timot. 3. CONCLUSIO PRIMA. Regula nostrae Fidei est verbum Dei, quod tamen externas regulas non excludit. Hoc verbum partim scriptum est, partim traditum; aequali utrumque veneratione prosequendum. Scriptum, aliud Veteris, aliud Novi Testamenti, paris auctoritatis, imparis excellentiae. Vario idiomate originaliter conditum est, Hebraeo, Chaldaeo, Syro, Graeco, Latino. Hebraica editio integra est nonnullis Typographorum erroribus oblita. Chaldaicae pondus detrahunt inserta anicularum deliria, Syriacae novitas, Graecae errores, qui in septuaginta Interpretes irrepserunt. Inter Latinas praestat Vulgata, seculorum usu, et Synodi Tridentinae auctoritate recepta: quae quos libros Canonicos agnoscit, agnosco; etiam Esther, Judith, Tobiam, Sapientiam, Ecclesiasticum, Baruch, totum Dánielem, Machabaeos, Epistolam ad Hebraeos, Apocalypsim. Traditio est illud, quod dixi, verbum non scriptum. Hoc necessarium est, ne et scriptum evanescat. Aequali sunt ergo pondere, honore, robore, non necessitate vel tempore, cum traditum longe praecesserit: et hoc facilius sine illo, quam illud sine hoc possit consistere, et ab injuriis se tueri.