Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

121 Magisterio Romani Pontificis, e Cathedra definientis, in Hungária non esse novam et inauditam, sed antiquissimam, bene cognitam, nullo non tempore traditam, et propugna­tam. Vos ipsi judicate, an possit nova dici, debeatque primum recipi doctrina illa, quam, ut alios praetermittam, crediderunt et docuerunt, Nicolaus Oláh, qui a. 1568; Petrus Cardinalis Pázmány, immortalis conditor Universitatis Hungaricae et cognominis Collegii, qui a. 1637; Nicolaus C. Eszterházy, Regni Palatinus, qui a. 1645 supremum diem obi­erunt. Georgius vero Szelepcsény Archi-Episcopus ac Primas Hungáriáé cum reliquis Episcopis, Abbatibus, Praepositis, Capitulis, nec non Theologiae et ss. Canonum profes­soribus quam doctrinam a. 1682. proscripsit, interdixit, ac prohibuit velut absurdam, de­testabilem, in Hungária novam et antea inauditam, non in Hungária, sed in Gallia ex­cogitatam ? nonne illam, in quatuor Gallicanis propositionibus, signanter in 4-a conten­tam , quae negat irreformabile esse judicium Romani Pontificis in definiendis fidei quae­stionibus, nisi Ecclesiae consensus accesserit, seu quae negat infallibile Romani Pontifi­cis magisterium. H >ec Gallicana doctrina fuit a. 1682. sicut in Gallia, ita etiam apud nos nova, ac iccirco acri censura confixa ac proscripta. Haec illa est doctrina, de qua Tobias Mollik, ss. Theologiae Doctor et reg. Professor palam pronunciavit, quod ad sua usque tempora Cathedram in Hungária non obtinuerit, seu in scholis proposita ac tra­dita non fuerit. Falso etiam asseritur, fidem et doctrinam de infallibili magisterio Summi Pon­tificis, definientis e Cathedra noxiam esse statui publico. Haec doctrina apud nos per plu­ra saecula sola docebatur et tradebatur. Quaerere licet, ubinam sunt facta excitatarum per doctrinae illius assertores et sectatores rebellionum ac seditionum ? Au, ut alios brevitatis causa rursum praeteream, Nicolaus Oláh, Petrus Cardinalis Pázmány, Palatinus Nicola­us C. Eszterházy, Georgius Szelepcsény non etiam fide in Regem, et amore in patriam excelluerunt? Quis jura apostolica Hungáriáé Regis adversus curiam Romanam acrius defendit Petro Cardinali Pázmány? Quis jura Regis calamis et armis fortius, feliciusque propugnavit, ‘quam Palatinus C. Eszterházy ? „ suae aetatis oraculum, “ ut legere est in marmoreo sepulchrali lapide Tirnaviae. Quis plus pro restituenda avita patriae constitu­tione laboravit, quam Georgius Szelepcsény? Vel forte illustris ille Regni ac Regis Can­cellarius Nicolaus C. Illésházy jura Regis ac Regni prodidit, quod doctrinae de infallibili magisterio Pontificis faverit? Vel forte Illmus ille Generalis Campi Vigiliarum Praefectus Carolus L. B. Andrássy non in fide erga Regem et amore erga Patriam educandos cura­vit suos filios, quod eorum educationem crediderit viro, hanc doctrinam in Academia Bu- densi publice defendenti? Tam omnes illi viri illustres bene noverunt, quam etiam nos novimus, omnem Ecclesiae, adeoque etiam Capitis Ecclesiae potestatem spiritualem esse, non civilem, non temporalem, non politicam, et Ecclesiae ac Pontifici nullum esse jus in tem­poralia Regum et Regnorum. Similes suspiciones interim non sunt novae, suo quoque tem­pore illas viguisse testatur et scribit celeberrimus Cameracensis Archi-Episcopus Fenelonius.') En illius verba: „Haec vero fuit criticorum, et imprimis Jansenistarum dexteritas et astu­tia, ut Regi et Regni proceribus persuasum fuerit, Romanos Pontifices arrogaturos esse sibi omnimodam in regna temporalia potestatem, si semel concesseris, Romanam Sedem in fide docenda deficere non posse. Inane autem est hoc terriculum“ addit, et probat idem 1 1) L. de auctorit. Papae cap. 44. 8

Next

/
Oldalképek
Tartalom