Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

122 Archi-Episcopus, qui si a. 1791. supervixisset, expertus fuisset Ludo vici XIV. thronum in nepote Ludovico XVI. non ab illis eversum fuisse, qui gallicanis articulis contradixerunt, sed qui illos primum quidem acerrime defenderunt, post modum vero omnem Religionem exuerunt. Qui ad Bullam Bonifacii VIII. „Unam Sanctam“ provocant, quasi in ea Pontifex definivisset, omnia mundi Regna ad arbitrium Papae auferri et distribui posse, illi verum sensum Bullae non sunt, assecuti, quem ipse Papa Bonifacius, optimus suorum verborum interpres, declaravit in oratione, quam a. 1303. in Consistorio ea de re habuit: „Quadra­ginta anni sunt inquit, quod sumus experti in jure, et scimus, quod duae sunt potestates ordinatae a Deo. Quis ergo debet credere vel potest, quod tanta fatuitas, tanta insipientia sit, vel fuerit in capjte nostro ?“ Sed declaraverunt etiam Cardinales per epistolam Ana­gniae exaratam ad duces, comites et nobiles Franciae: „Volumus vos pro certo tenere, quod praedictus dominus noster, Summus Pontifex, nunquam scripsit regi praedicto (Philip­po Pulchro,) quod de regno suo sibi subesse temporaliter, illudque ab eo tenere deberet. “ *) Doctrinam et sensum Ecclesiae exprimit hymnus divini Officii: 2) „Non eripit mortalia, qui regna dat coelestia.“ —Vehementer etiam erraret, qui putaret, pontifici fas esse doctrina­les decisiones aliunde haurire, quam prout Concilium Trident, loquitur3) ex verbo Dei scripto, vel sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab Apostolis acceptae, aut ab ipsis Aposto­lis, Spiritu Sancto dictante, quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt. S. Scripturae et traditiones dominantur Ecclesiae universae et Pontifici, qui proinde Scripturae et tradi­tionibus subest, et cuius est observare tam mandatum Christi dicentis: 4) „Scrutamini scri­pturas“, quam praeceptum S. Pauli :ü) „State et tenete traditiones, quas accepistis.“ Ne­mo autem est, qui nesciat nihil in divinis Scripturis, nihil in divinis traditionibus, unde hauriendae sunt definitiones in fidei et morum rebus, contineri, unde periculum quodpiam in Civitatem et Statum publicum posset redundare. Domestica tantum prolata sunt testimonia, nec illa omnia, quae recenseri potuis­sent, potissima eorum latina sunt exarata lingua, quae apud nos illis temporibus fuit insti­tutionis, legislationis, publicae administrationis et cultioris conversationis lin’gua, et cujus cognitio tam late patuit, ut non deessent matronae, latini sermonis bene gnarae. Ceterum cum Catholici simus, nostra insuper sunt omnia de hac doctrina testi­monia, SS. Patrum, ahorumque Scriptorum ecclesiasticorum, puta S. Irenaei M.6) Tertulliani 7) S. Cypriani M. 8) S. Hieronymi9) S. Augustini 10) S. Leonis M. '*) S. Bern ardi,2) S. Tho- mae Aquinatis *3) S. Bonaventurae l4)S. Joannis a Capistrano 15) (nam etiam fortissimus hic herois Joannis de Hunyad commilito testis est doctrinae hujus) S. Francisci Sal. 1") S. Al- phonsi de Ligor. J‘) quae testimonia in eorum libris cuilibet patula sunt. Addo, quod de Ferdinando II. Caesare et Hungáriáé Rege adnotavit eius Poenitentiarius P. Guilelmus Lamormaini in libello, de virtutibus praelaudati Caesaris et Regis conscripto, ac annuente Ferdinando III. a. 1638. latiné, germanice, italice et boemice typis vulgato. In Caes. regio Decreto, die 8. Martii eiusdem anni 1638. Posonii eatenus edito, dicitur, libellum prius re­visum, censum, et approbatum fuisse. Huius dibelli pag. 63. et seq. haec leguntur: „Fer- 1 1) Hist, du different, etc. — 2) Epiphan. in Brev. Roman. — 3) Sess. IV. de canon, script. — 4) Joan. 5. 39. — 5) 2. Thess. 2, 15. — 6) adv. Haer. libr. 3. c. 3. — 7) de praescript. c. 36. — 8) epist. 11. 45. 55. item 1. de Unit. Eccl. — 9) epist. ad Damas. — 10) ep. ad Concil. Carth. serm. 131. — 11) serm. 2. et 3. de assnmpt. sua. — 12) epist. 190. 174. 198. — 13) 2. 2. quaest. 1. art. 10. — 14) Ápol. paup. Sent.libr. 4. — 15) de Papae et Cone, auctor. Vide Controv, infallib. Ludov. a Castropolano. — 16) des Regles de la Foi. — 17) Theol. Mor. dissert, de Roman. Pontif.

Next

/
Oldalképek
Tartalom