Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

112 plom — és oltárépitészeti styl és fény, vagy a hit—demonstratio rendszere? E változás csak a külhéjat illeti, mely gazdagabb, fényesebb, müvésziebb lehet, de a mag megma­rad örökké. A pápa elvesztheti Rómát: de Róma ott lesz, hol a pápa leend. “ Kopsz Joannes „Presbyter dioecesis Sabariensis in synodali examine.“ Sa- hariae, 1855. pag. 24. ,,Ex principiis fidei Romano-Catholicae certum est: Summum Pon­tificem in dijudicandis fidei controversiis praecipuas partes habere, eiusque judicium, si Ecclesiae consensus accesserit, esse irreformabile. Imo hoc ejusjudicium et­iam ante Ecclesiae consensum infallibile esse pia fide tenemus; quia impossibile est corrupto capite corporis integritatem conservari, quia absurdum esset fundamentum per aedificium sustentari; quia denique ridiculum esset pasto­rem per oves pasci ac devium in viam revocari. Infallibilitas ergo Romani Pontificis — ut ajunt ex cathedra loquentis — in praerogativa pri­matus a Christo D. instituti jam implicite continetur, iisdemque pla­ne argumentis, quibus ipse primatus innititur.“ Franc. Szenczy, Episcopus Sabariensis: Litterae Pastorales ad secularem regularemque dioecesis suae clerum, in festo Purificationis B. M. V. anno 1858 •— Sabariae: „Doceamus a Christo institutam fuisse auctoritatem, quae verum revelatae doctrinae sensum doceret, controversias in rebus fidei et morum infallibiliter dirime­ret, ut non circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris; ostendamus vivam hanc auctoritatem in ea Ecclesia vige­re, quam Christus D. supra Petrum aedificavit, et quoniam ubi Petrus ibi Ecclesia, ac Petrus per Romanum Pontificem loquitur, et semper in suis successoribus vivit et judicium exercet; doceamus verbum Dei in eo sensu sumendum esse, quemtenuit, et tenet b. Petri,Ro­mana cathedra, quae omnium Ecclesiarum mater et magistra, fidem a Christo traditam integram inviolatamque semper servavit. Fo­veamus unionem cum Ecclesia catholica, extra quam nulla est salus, adhaereamus cathedrae s. Petri, cui ceu firmissimo fundamento tota divinae religionis moles innititur.“ Concilium Provinciale Strigoniense a. 1858. celebratum Titulo V. de S. Sede Apostolica et Summo Pontifice alia inter ennunciavit. pag. 59 „Si itaque de rebus fidei et morum aut disciplina ecclesiastica controversia excitata fuit: haec, Roma loquente, finita exstitit. Si dubia oborta: Romani Pontificis sen­tentia sublata sunt. Si communi malo communis medela adhibenda fuerat: vocanti ad Concilium Papae Episcopi sine mora obediverunt. Si vero Pontifice non interveniente Con­cilia celebrata fuere: eorum sancita obligandi vim non habuerunt, nisi confirmantis Papae suffragio et auctoritate munita.“ pag. 60. „Petrus Princeps Apostolorum, Caput et Columna fidei ad hoc usque iiempus et semper in suis Successoribus Romanis Pontificibus vivit, judicium dicit, ‘) ac pa­scendi, regendi, et gubernandi universam Ecclesiam sibi a Domino Nostro Jesu Christo traditam plenam potestatem exercet 2); Romana Ecclesia, quae semper immaculata mansit Cone. Ephes. act. 3. — ^ Cone. Floren. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom