Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

105 Pontifice, nolens illud sequi, quod ille ad credendum proponit, ne in Ecclesia quidem per­manere potest, siquidem haec exstructa supra illam Petram sit. Atque hoc est, quod patres, et Concilia docent, communionem cum Romano Pon­tifice ita esse necessariam, ut in Ecclesia non sit, qui in hac communione non est. Producant, et exhibeant ii, quibus in contrarium placet disputare, vel unicum exemplum, ut refractarius aliquis fidei decretis, quae Romanus proposuit Pontifex, quemque ille damnaverit, a suaque communione excluserit, non sit habitus ab Ecclesia pro haereti­co. Si quem alii damnarunt episcopi, etiam in suis conciliis, erat is quidem excommunica- tus; sed tamdiu sententia non habebatur ut certa, quamdiu non Apostolicae etiam sedis ad eam accessisset confirmatio. „Jam de hac causa, ait S. Augustinus Serm. 132. duo concilia missa sunt ad sedem Apostolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error.“ Duo haec concilia erant, Millevitanum, et Carthagi- nense adversus errores Pelagii. Certum ergo fuit S. Augustino, posteaquam ab Apostolica sede damnata esset aliqua sententia; nullum relictum esse locum alicui dubitationi, quin illa falsa esset, atque fugienda, veluti rectae fidei contraria. Nam nisi certum, et persvasum habuisset, in sententia, quae per Apostolicam sedem in re fidei fieret, nullam esse posse falsitatem, et id, quod in ea esset decretum, esse indubitatam veritatem; quomodo dice­re potuisset in controversia fidei, quae de Pelagianis ad Apostolicam sedem ab Episcopis Africae missa est, ubi inde rescripta venissent, causam esse finitam ? Nam, si Pontifex in definienda fidei controversia errare potuit, nec sententia ipsius recipi poterat, tamquam indubitate vera, et tamdiu de illius veritate debuisset remanere dubitatio; quamdiu non universae Ecclesiae ad eam accessisset manifestus consensus, et approbatio. Ubi vero re­scriptum Roma venit, S. Augustinus, et omnes Africae episcopi, quod de suorum concili­orum sententia certum non habuerunt; id indubitate de Apostolicae sedis iudicio reco­gnoverunt, et sententiam, quae ab ea erat lata, sic veram habuerunt, ut ulteriori iam quae­stioni, et discussioni locum negaverint esse concedendum. Causa finita est: utinam ali­quando finiatur error. Et merito. Dicit enim S. Epiphanius in Ancorato: „Omnibus quip­pe modis in eo stabilita fides est, qui caeli claves accepit.“ Et S. Gregorius Nyss. Serm. 2. de S. Stephano, de S. Petro sic loquitur: „In quo, inquit, Dei Ecclesia solidatur, qui iuxta praerogativam sibi a Domino concessam firma, et solidissima Petra est, super quam Salvator Ecclesiam aedificavit, cuius fides firma est, et totius simul Ecclesiae firma­mentum.“ Quis ergo locus remanebit totius Ecclesiae iudicio, et generalibus conciliis, in quibus ad haereses comprimendas, et ad definienda dogmata, quae catholice credenda es­sent, Ecclesia semper indicavit sibi arcem esse, et praesidium? Et ita est. Nuru vero pro- pterea rem illo priore modo iudicatam, per Apostolicam sedem oportebit esse non etiam certam, veram, et indubitatam? Dei potius providentia erga suam Ecclesiam laudanda est, quod tam hoc, quam illo modo illi providerit, ut dum erroris aliqua nubes assurgit, tem­pestatemque minatur, quae multis fidelibus exitiosa esse potest, paratam hi veritatis ancho- ram, ubi se figere possent, ac deberent, paratam semper haberent. Neque enim concilia tam facile cogi possunt, et saepe eiusmodi tempora inciderunt, ut cogi ne quidem potue­rint. Dum ergo interea error aliquis se latius iam diffudit, qui ipsos episcopos magno nu­mero sibi habeat addictos, ut saepe factum est, quando synodi etiam generaliter convoca­tae in errorem concesserunt vi aliqua, vel fraude, quemadmodum accidit in Ephesino secun­6

Next

/
Oldalképek
Tartalom