Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
XVII.
106 do concilio, et sub Photio, vel saltem generalis synodi ius, atque nomen sibi usurparunt, ut factum est per Iconomachos; ubi tandem certum aliquid erit fidelibus , quod complecti debeant, et tenere, ne erroris etiam grassantis impetu abripiantur, nisi hanc sciverint esse Peliam, cui firmiter adhaerere debeant, ut sint in Ecclesia? Cathedrae Petri consocior. Supra hanc Petram aedificatam Ecclesiam scio. Fuitne aliqua haeresis, quae non pro se semper etiam habuisset aliqua concilia? Illane ergo aliquem certum de veritate fidei facere possunt, quando ipsa concilia, num vera sint, atque legitima, non aliunde agnosci possunt, quam si cum illis consentiat Romanus Episcopus? Fuerunt generalia concilia, Ephesinuin secundum, cuius iam mentio facta est, Ariminense, addo etiam Basileense: num illorum aliqua in fide auctoritas est? nonne etiam errarunt, quando se cum Papa in eo, quod definiverunt, non tenuerunt? Conveniant ex toto orbe Episcopi quotcumque. Statuant, decernant, et condant decretum aliquod fidei. Non illis autem consentiat, sed contradicat unus Romanus Pontifex. Num illud validum erit decretum fidei, quando nullum etiam sine illo esse potest generale Ecclesiae concilium ? Ergo versent se,' qui contra disputant, quantum- cumque volent; tamen ab uno homine, et ab uno Romano Pontifice etiam in Episcoporum qualicumque concilio debent, agnoscere pendere illam infallibilitatem, quae est in Ecclesia ad diiudicandas controversias fidei. Ille est Petra, supra quam aedificata a Christo est Ecclesia. Non aedificium fundamento, sed fundamentum aedificio tribuit standi firmitatem. Petra, supra quam aedificata est Ecclesia, unde habet firmitatem ? Hinc: Ego pro te rogavi Petre, ut non deficiat fides tua: Et Ecclesia unde? hinc: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Non placet istis disputatoribus uni homini esse commissam infallibilitatem. Quot ergo debuissent esse? Si per unum,hoc Christus effectum potuit dare, ut Ecclesiae semper praesto esset Magister, et Judex, qui eam ab errore servaret immunem, quid opus fuisset pluribus? Aut ne unum quidem vellent ista potestate praeditum datum esse a Christo suae Ecclesiae? Meliusne ergo esset,si Chx-istus suas oves pastori, qui eas seducere posset, commisisset, et oves tutiores sub eo pastore essent, a quo sibi metuendum haberent, ne falsae doctrinae pabulum ipsis praebeatur, in erroremque inducantur? Pastoremne hoc fuisset praeficere gregi, an lupo exponere oves? Quemadmodum Christus uni homini Petro dixit: Pasce oves meas, et super illum unum aedificavit Ecclesiam; ita unitatis servandae causa unam etiam in eodem Petro constituit cathedram, unumque tribunal. Videant, quis fructus istius disputationis adversus Romanum Pontificem sit: quis nisi ut ei minus obediatur, ejusque decreta parvi pendantur, dum in iis, quae definit, potuisse errare cogitatur , et cuius auctoritate debilitata, tanto minus ceteri Pastores, et sacerdotes curantur. S. Cyprianus docet hinc nasci haereses, et schismata, et quibus eiusmodi cuniculis suam etiam factionem conflaverit adversus Cornelium Papam Novatianus, Quod illud est dissidium, cuius hic mentionem fecit Cyprianus. De eo, qui Ecclesiam negat esse infallibilem, quaero quid Catholico sentiendum sit? Num vero interest, solumne eius fundamentum, vel moles tota appetatur ? Numquid fundamento laeso non ipsa etiam moles labefactatur?“ A pápa a katholicismusra, avagy Anyaszentegyház közönséges voltára nézve. Nagyszombat 1817. (ford. Szeder Fábián). pag. 6. „Ezért mondja az Evangelista is, hogy Kaifás, ki azon esztendőben vala hivatalban . . . prófétáit, azaz: Isten igazságát szállottá. Az uj törvényben a Krisztus Jézus hasonló őrt, Pásztort vagy Vigyázót rendelt, hogy a tárgyképpen