Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

XVII.

104 pro eo oravisse, et munus confirmandi fratres illi tradidisse, prout caput futurus erat totius Ecclesiae, quam supra ipsum veluti petram aedificavit, et de qua dixit, non futurum, ut portae inferi praevaleant adversus eam: Matth. 16. v. 18. eidemque Pe­tro nunc officium impositum esse ab eo confirmandi fratres, cui post resurrectionem suam dixit: „Pasce oves meas.1' Joan. 21. v. 27. Quemadmodum ergo, moriente Petro, haec Petra, supra quam Christus Ecclesiam aedificavit, Ecclesiae subducta non est, neque enim, ipsa stabit, si id, supra quod aedificata est, non perseveret; nec Pastor Ecclesiae esse de­siit, sed in Petri successore utraque haec auctoritas perseverat; ita oratio haec quo­que Christi pro Petro, ne eius fides deficeret, non tantum pro Petro sed pro omnibus eius successoribus fuit, iisdemque omnibus ius confirmandi suos fratres commissum est. Et recte illi dicitur, ut confirmet fratres suos, qui positus pro fundamento est, cuius est firmitatem tribuere aedificio. „Oportet, ait S. Bernardus Episf. 50. ad Innocentium II. de Abaelardi erroribus scribens, ad vestrum referri Apostolatum pericula quaeque, et scandala emergentia in regno Dei, ea praesertim, quae de fide con­tingunt. Dignum namque arbitror, ibi resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Haec quippe huius praerogativa sedis. Cui enim alteri aliquando dictum est: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua? Ergo, quod sequitur, a Petri succes­sore exigitur: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.“ Ergone Romanus Pontifex, successor Petri, in docendo et in proponendis fidei decretis immunis ab errandi periculo est? In dubiumne ergo hoc vocare audebis, dum audis Christum pro illo orasse, ne deficeret fides illius? Quin illud tibi insuper respondeo, nisi ille infallibilitate fidei polleat, et instructus sit, illam autem intelligo, dum Ecclesiam, ut supremus illius Pastor docet, fideique controversias definit, et quid tenendum sit, proponit, nam privatim, quoad se, errare illum posse, eo minus negandum est, quando etiam Pe­trus hac eadam ratione reprehensibilis fuit, et secundum veritatem Evangelii reperitur non ambulasse, illud inquam assevero, atque respondeo, nisi in illo haec infallibi li­tas sit, ne Ecclesiam quidem universam immunem ab errore in cre­dendo persistere posse, imo necessario illam debere totam falli et in contrarios fidei errores labi. Est enim de fide catholica, Romanum Pontificem, Petri successorem, tenere in universam Ecclesiam non tantum honoris, verum etiam jurisdictionis primatum. Quisque igitur fidelis, et tota Ecclesia obstringitur ad sequendum, et credendum id, quod Romanus Pontifex credendum in rebus fidei et tenendum docet, quodque ut te­neant, fidelibus, atque ovibus, quorum Pastor est, iniungit. Secus enim non pollebit iuris- dictionis auctoritate, cui omnes obedire teneantur. Et quomodo Pastor ovium esset, si oves Pastorem audire, atque sequi non tenerentur? Quod si ergo contingere posset, ut ille falsum aliquid, rectaeque fidei alienum Ecclesiae proponat, et ut ita credat, atque teneat, ei praeciperet; consequens esset, ut tota Ecclesia, dum Pastorem suum sequitur, ut debet, errare et a recta fide desciscere non tantum possit, verum etiam debeat. Si autem Eccle­sia errare a fide tota non potest; sequitur, ut nec Romanus Pontifex, supremus illius Pa­stor, et caput, offerre aliquid ei possit, quo ad contrarium fidei errorem inducatur. „Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam.“ Matth. 16. v. 18. Si firma est Ecclesia, eo magis intelligitur firmum esse debere fundamentum. Non enim ab aedifi­cio fundamentum, sed a fundamento aedificium firmitatem accipit. Quod si autem aliquis se separaverit ab hac Petra, super quam aedificata est a Christo Ecclesia, et a Romano

Next

/
Oldalképek
Tartalom