Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

II.

8 Nr. 444. sehol. Statio docentis una cantoris in Szob con­cursui expo­nitur, i ti relinquatur. Seminarii Veronensis, antea, dum illae provinciae sceptro parebant Austri - aco sufficienti dote provisi, hodie autem omni vix non dote carentis, praesentissimis in­digentiis Clerus, fidelisque populus Galbarum et Germaniae succurrerunt, conferen­do stipendia Missarum, ad intentionem dantium persolvendarum. Quia vero numerus Missarum magnus est, et ipse Clerus Curatus Dioecesis Veronensis potissimum e stipen­diis Missarum vitam suam sustentare cogitur, ac proinde Missas, quarum stipendia conservando et sustentando Seminario Dioecesano deserviunt, persolvere penes opti­mam, qua animatur, voluntatem nequit, Illmus illius Dioecesis Episcopus me requisivit, ut Seminarii Veronensis sortem V. Clero Dioecesis meae commendarem. Non aliud optat et rogat praeclarissimus Praesul, quam ut Sacerdotes Archi-Dioecesani Missas ad intentionem benefactorum, qui stipendia contulerunt, absolvant. Sunt autem bis mille Missae, quarum onera suscipienda forent. Teste S. Paulo1) in Ecclesia Christi inde ab eius primordiis viguit consuetudo, fidelium ubicumque degentium indigentiis subveniendi, immo Salvator Divinus actuosam caritatem velut characteristicam notam statuit suorum discipulorum.2) Atque ideo non moror preces Ulmi Antistitis Veronensis ad conservandum saluberrimum, summeque necessarium Institutum suae Dioecesis directas omnibus et sin­gulis de V. Clero impensissime cum eo commendare, ut quis quot Missarum onera ultro suscepturus est, hoc ipsum Officio meo Dioecesano ocyus indicare velit. Strigonii, die 16-a Januarii, 1871. Pro hac labii slavici et kungarici statione docentis et cantoris concursus in diem 28-am mensis Februarii a. h. hisce defigitur. Emolumenta stationis hujus sunt: media sessio colonicalis una cum pratis et pascuo in uno frusto commassata, quam communitas cultivat; in fuso a communitate 25 metr. pos. siliginis, 2 currus foeni, et 95 fl. v. a; a dominio 9 org. ligni focalis; e Cassa Ecclesiae 4 fl. 20 xr.; e fundationibus 3 fl. 18 xr., e stola incirca 10 fl. Habitatio duobus cubilibus, culina, camera, curruli et stabulo absolvitur; adja­cet hortus medii jugeri. Libelli supplices Senatui scholari Catholico Szobensi inscribendi, exhibeantur ARD. Joanni Schulcz, VADiacono et Parocho in Kövesd. Strigonii, die 22-a Januarii, 1871. Nr. 446. sehol. Statio docen­tis una can­toris in Szo- lossnicza vacat. Pro hac statione concursus in diem 28-am mens. Februarii a. curr. hisce defigitur. Emolumenta stationis hujus labii slavici sunt: a) qua cantor habet agrum pro ciclaminibus, dein cauletum et canabetum; 245 8 metr. pos. siliginis a colonis; 7 org. ligni focalis et unum currum foeni. In aere parato e Cassa Communitatis 10 fl. 50 xr.; a domunculariis 16 fl. 30 xr.: e proventu stolari circi­ter 35 fl.; e fundationibus et offertoriis 12 fl.; e Cassa Ecclesiae pro hostiis 5 fl. b) qua docens e Cassa Communitatis habet 140 fl. v. a.; pro calefactione scholae 3 org. ligni et penes commassationem anno curr. in effectum deducendam accedent 3V2 jug. fundorum titulo pascui. Habitatio consistit in duobus cubilibus, culina, camera, cellario et duobus stabu­lis, quibus adjacet hortus 600 □ org. Libelli supplices Senatui scholari cath. Szolossniczaensi inscribendi exhibeantur ARD. Maximiliano Jaloveczky, S. VADiacono et Parocho in Nagy-Lévárd. Strigonii, die 22-a Januarii, 1871. 1) Cor. 16, 1. 2. — 2) Joann. 13, 15. Joannes m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom