Circulares litterae dioecesanae anno 1871. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
III.
9 III. „Tota vita Christiana continua poenitentia esse debet.“ Hanc a Patribus Concilii Tridentini ‘) expressam veritatem S. Quadragesimae tempore imprimis inculcare filiis suis vult S. Mater Ecclesia Catholica; novit enim nunquapi defuisse homines, quorum vita in mediis saeculi deliciis, corde nunquam ab iis avulso, agitur, qui cupiditatibus suis toti addicti, quidquid placet, licitum etiam esse existimant, quorum unus scopus, una cura, unum in mundo negotium est, avaritiae, ambitioni, passionibus suis ac voluptatibus satisfacere, qui saeculo et regulis ipsius pleni dum semper laborant, semper tamen otiantur, quia nunquam laborant Deo, nec quidquam agunt utile ad salutem, qui proinde homines mundi dicuntur, de quo ait Christus:2) „Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit“, et licet, christiano censeantur nomine, sunt tamen teste S. Paulo3) „inimici crucis Christi“, spatiosas mundi vias ambulantes, quae non ad salutem ducunt, sed in praecipitium conjiciunt. Sane PatresConcilii Tridentini praecitatis verbis nihil aliud expresserunt, quam quod Christus Dominus verbo docuit et exemplo. Quis nescit, prima divini Salvatoris verba consecrata fuisse poenitentiae? „Exinde coepit praedicare et dicere: poenitentiam agite, appropiuquavit enim regnum coelorum,“4) „nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.“ 5) Quis porro ignorat nusquam in Evangelio suo praedicare nisi mortificationem, et abnegationem, odium mundi et regularum ipsius. In persecutionibus propter justitiam tolerandis beatitatem constituit. Annunciat contemptum et fugam voluptatum, ambitionis, verbo omnium, quae maxime cupiditati et homini carnali blandiuntur. Quodsi illorum usum non omnino prohibeat, modo intra terminos, a religione praestitutos, sistatur; vult tamen, ut cor illis affixum non sit. „Intrate, ait Filius Dei °) per angustam portam, quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem et multi sunt, qui intrant per eam.“ „Quam angusta porta“, cum admiratione exclamat deinde, „et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam;“ additque prospiciens, quod exsurrecturi sint aliquando magistri prurientes auribus, et a proposita per severitate auditum avertentes, addit inquam: „Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.“ Ad quaestionem autem ad se directam, si pauci sunt, qui salvantur? respondit: „Contendite intrare per angustam portam, quia multi dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.“ 7) Explicat autem clare, quae sit illa angusta porta et arcta via ad vitam ducens, dum docet: „regnum Dei vim pati, et violentos rapere illud.“ 8) „Non venisse se pacem mittere sed gladium. \ enisse se separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam.“9) „Et qui non accipit crucem suam et sequitur ipsum, non esse ipso dignum.“ I0) „Si quis venit ad ipsum, et non odit patrem suum, ec matrem, et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non posse ipsius esse discipulum.“ u) Hoc est juxta verissimam SS. Patrum explicationem, debere nos Deum praeferre rebus omnibus, et si exigeret, paratos esse amore ipsius deserere. Oppido autem falleretur, et erraret, qui putaret regulas illas, cupiditatibus et voluptatibus tam e diametro oppositas, quae homini carnali, et gratia Dei haud adjuto, tam Nr. 657. Litterae pastorales de indole vitae Christianae et qua- dragesimali observantia. i i 1 t. ■ i 1) Sess. XIV. de extr. unct. — 2) Joan. 15, 18. — 3) Philipp. 3, 18. — 4) Matth. 4, 17. — 5) Luc. 13, 3. — 6) Matth. 7, 13. sq. — 7) Luc. 13, 23. sq. — 8) Matth. 11, 12. — 9) Matth. 10, 34. sq. — 10) ibid. v. 38. — 11) Luc 14, 26 .