Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

5 cogi potuit solemue hoc totius Christianitatis Patrum concilium. Quis enim non videt, Deum, hoc iacto tam ielicibus auspiciis inter omnigenas difficultates incoepto, voluisse cer­tissimum nobis indicium praebere eorum, quae in posterum speranda concipimus, modo nos ipsi veritatis ac justitiae flumini, quod e rupe vaticana mox processurum est, impedimento non simus? Atque hic mihi liceat, qufteso, sublimes Patris ac filiorum dolores non sine pietatis sensu vobis commemorare. Nos siquidem ad sacram Vaticani umbram quasi perfu­gio recepti mirabamur immensas, quas Satanas late ac rapidissime ruinas circa nos con­gerebat, mirabamur turbulentissimos impietatis fluctus quotidie magis increscere atque hoc ipsum pacis asylum minatum iri.; trepidi proinde omnes gementesque et pallore confecti arbitrabamur nos quoque confractis templi ruderibus assidentes spiritum jam jam exhala­turos esse ea lamentabili Amatoris fratrum voce: Quomodo sedet sola civitas plena populo jacta est quasi vidua domina gentium; princeps provinciarum facta est sub tributo! (Tren.) Quum ecce radius purissimae lucis densas findit tenebras ac spem nostram pene arescen­tem iterum sublevat. Namque in mente supremi nostri Hierarchae, qui navis temperat gu­bernaculum oritur cogitata*, novi Israel seniores fideique conjudices apud se convocandi ut sancto Dei tabernaculo usque in intimis suis adytis ac recessibus ab innumerabilibus et formidatissimis hostibus lacessito, communi omnium consensu quam primum provideatur. Erat haec ab initio veluti nebula, quae mane paret, atque extemplo quasi ful­gur coelorum spatia pertransiens cito evanescit. Verum Spiritus ille Paraclitus, qui a Patre Filioque procedit, atque in aeternum augustam hanc Cathedram suo praesidio tu­tatur, eam illico vivifica ac septiformi sua luce foecundat: et mirabile dictu, ea cogitatio similis grano sinapis, quod testante evangelio minimum quidem est omnibus seminibus, quum autem creverit majus est omnibus oleribus et fit arbor, ita ut volucres coeli veniant et habi­tent in ramis ejus. (Math. XIII. 32.) ea cogitatio, inquam, vi efficacissima Paracleti sta- tim erumpit, crescit ac citius dicto fit gigas. Et ecce nos jam in unum ex universis ter­rae regionibus in hac immensa Basilica christiani ingenii miraculo, congregati, ecce nos ad sepulcrum Principis Apostolorum unde adhuc perennis episcopalium virtutum aura spirat ac viget, ecce nos ad Leonis, utriusque Gregorii et Chrysostomi tumulos, e quibus post tot saeculorum diuturnitatem diceres adhuc recens eloquentiae flumen prorumpere ca­tholicae Ecclesiae agrum iterum irrigaturum. Quod vero magis ac magis solatio esse de­bet, animosque percellere, ecce nos penes ipsam Petri personam, qui in suis legitimis suc­cessoribus praesens adhuc ac vivus eodem quo olim amoris impetu eademque fide into­nare videtur: Tu es Christus filius Dei vivi, unde e coelo pariter, ubi ad Patris dexteram sedet, illud sublime Redemptoris responsum denuo oxauditur: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Quae omnia, Venerabiles Patres, in memoriam lubet revocasse, ut fiducia no­stra, his quasi fomentis vegetata maiorem in modum efflorescat, ac majori animi nostri alacritate incendantur ad opus hoc perficiendum nempe hanc Synodum, in quam jam non dicam populorum oculi sed spes universi orbis sunt conversae. Quae si vobis ex una parte multas ac graves justitiae causa pariet afflictiones, vosque in summas aliquando re­diget angustias, ex alia quoque parte suavissimum vobis omnium consolationum fontem aperiet ac laetissimis etiam triumphis viam sternet parabitque. Vestrum quidem est in praesens cum dolore ac fletu operi incumbere, sed

Next

/
Oldalképek
Tartalom