Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. I.
6 tempus postmodum veniet, testem habemus ipsum Dei filium, quo nostros occupabit laetitia moerores; scriptum est enim: Amen, amen, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. (Joh. XVI. 20.) Neque expectatio haec, equidem credo, Vos fallet, si mentis aciem in propositum hujusce Oecumenici Concilii finem, qui in divina gloria atque aeterna animarum salute totus consistit, jugiter intendamus, si illud potissimum satagemus, ut hoc ipsum ex tot, quae Venerandi ac Magnanimi Pii frontem exornant, gemma omnium splendidissima evadat, si denique Ecclesiae fasti posterorum memoriae poterunt aliquando aureis litteris commendare animorum pacem, cogitationum concordiam, coeptorum temperantiam, discussionum dignitatem, judicii aequitatem, atque deliberationum omnium sapientiam, Venerabilium Patrum corda ac mentes usque adeo rexisse, ut qnae nobis retro januae clauduntur, quum iterum reserentur orbi universo renuntiaturae: Visum est Spiritui Sancto et Nobis (Act. XV. 28.) terra ipsa demum Creatoris spiritus impulsum praesentiat quo se plenissime renovatam agnoscat: secundum illud : Emittis spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. (Ps. CIII. 30.) Quae quidem, adprecante praesertim beata ac gloriosa semper Virgine Maria cujus hodie immaculatae conceptionis mysterium summa totius mundi exultatione celebratur, concedere dignetur omnibus nobis aeternus Dei filius, Dominus ac Redemptor noster Christus Jesus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in perpetuas aeternitates. Amen.“ Romae, die 1-a Januarii, 1870. Joannes m. p. Archi-Episcopus.