Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

CIRCULARES DIOECESANAE. Nr. 1. Ia subnexo communico cum V. Clero Archi-Dioecesis meae sacrum sermonem ad Patres Oecumenici Vaticani Concilii in prima publica sessione habitum, qui cum de gra­vissimo aevi nostri eventu non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis agat, sed prout oportet, in ostensione spiritus et virtutis, dignus profecto est, ut omnibus presbyteris etiam innotescat. „Sermo habitus die quo Oecumenicum Concilium auspicatum est coram Summo Pontifice et Patribus in eo congregatis a Reverendissimo D. D. Aloysio Puecher Passavalli ord. min. Capucinorum Archiepiscopo Iconii 1. P. I. et Vicario Basilicae Vaticanae. Beatissime Pater! Electus, qui initium facerem rei, qua in toto fortasse terrarum orbe alia nulla aut sanctior aut gravior esse potest, fateor, me statim tanto officio imparem, ita animum despondisse, ut nihil ad illud declinandum praetermisissem; nisi vox Ejus qui verendo to­tius majestatis sacerdotalis fulgore huic nostro conventui praesidet, me recreasset atque erexisset. Quamquam itaque neque aetate, neque ingenio, neque auctoritate aut meritis cum iis, qui mei sunt in episcopatu collegae sim comparandus, onus nihilo tamen secius suscepi, confisus praesertim illo Sancti Spiritus effato: Vir obediens loquetur victorias. (Prov. XXI. 28). Accedit alia quoque ratio, quae me ad illud capessendum non parum impulit. Nam cum ego primas vitales auras in ea urbe hausissem, in qua catholica Ecclesia suum po­stremum concilium habuit, quod tot tantisque laudibus merito celebratur, ac pene cunctis mi­raculum visum est, subiit cogitatio, me divinam illam Providentiam, quam saepe in orbe terrarum ludere jam notum est, ad hoc munus, opera supremi Christi Vicarii prae aliis omnibus excitasse, ut Vobis, saltem vel ipsa mea tenuitate, in memoriam revocaret saluber­rima christiano orbi beneficia per illud tunc temporis a se eollata, quorum recordatione animi vestri in spem maximam erigi possent, nunc quoque vobis affuturam, suoque arcano consilio cuncta in Ecclesiae bonum disposituram. Quibus omnibus ego ipse non minimum relevatus animum sumo, ac officium, quod mihi obedientia, nedum providens Dei consilium imposuit , alacriter aggredior, atque hanc universalis Ecclesiae Synodum auspicor ab illis davidicis verbis: Euntes ibant et fle­Nr. 54. Sermo habitus ad Patres Con­cilii gener. Va­ticani in pri­ma publica sessione.

Next

/
Oldalképek
Tartalom