Circulares litterae dioecesanae anno 1870. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. I.
2 bant mittentes semina swa, venientes autem venient cum exultatione portantes manipulos suos (Ps. CXXV. 7. 8.). His enim quum lacrymabilis hodierna nostra conditio, tum etiam laetus rerum futurarum eventus summis quasi lineis pingi ac veluti sub oculos portendi ac sisti mihi videntur. Neminem vestrum, Venerabiles Patres, posse latere arbitror, verba, quae nuper protuli, peculiari quadam ac sapienti ratione ab ipsa Ecclesia ad Apostolos eorumque divinam missionem fuisse relata. Probe enim nostis quomodo hi, statim ac Paracleti munere, quod eis pollicitus fuerat Jesus, cumulatissime afflati fuissent, ac veluti saginati, universum orbem praedicatione evangelica aggressi sunt. Nostis quomodo divino caelestis doctrinae semine ab ipso Verbo locupletati, illud abunde sparserint quacumque pedes intulissent, super terram jacentes, quae jam inde ab exordio mundi, quando maledicta est in hominis opere, quadraginta saeculorum spatio conversa fuerat, ut Leo Magnus de Roma ipsa testatur, in silvam frementium bestiarum ac turbulentissimae profunditatis oceanum. (Serm. I. de Ss. Apos. Petro et Paulo). Nostis, atque ipsis vestris oculis mihi videre vos videor, contemplari hos inopes piscatores auxiliis omnibus quibus humana nititur fides destitutos, qua vastissima maria solos tranare, qua terras sive solitudine cinctas sive montibus inaccessas inermes penetrare, qua regna ac provincias et amplitudine immensas et locorum distantiis exterminatas sine baculo ac pera transcurrere; atque haec omnia, quis tunc hominum credidisset? ob illud unum nempe ut gentes partim immanitate barbaras ac moribus et ritibus efferatas, partim litteris licet ac scientiis excultas vitiis nihilominus ac omni turpitudinum genere obrutas, isto opprobrioso ac tyrannico jugo eriperent ac cruci Domini manciparent. Qua quidem in re nemo non percipit quot labores exantlare debuerint, quas perpeti aerumnas, quas denique injurias ac persecutiones perferre. Dies me deficeret, si haec omnia vellem vobis evolvere, quin et lingua; innumerabilia sunt enim, ac pene dixerim ineffabilia. Quid dicam, ajebat ipse Chrysostomus, cui haec erant diuturna meditatione perspecta atque explorata, quid dicam, aut quid loquar vestras contemplans afflictiones nescio. Quot carceres sanctificastis9 Quot catenas decorastis? Quot tormenta sustinuistis? Quot maledicta tolerastis ? Quomodo Christum portastis ? quomodo praedicatione Ecclesias laetificastis? Vere itaque, vere, inquam, de Apostolis regius Psaltes cecinerat, quod euntes ibant et flebant mittentes semina sua. Sed videte, Venerabiles Patres, hujus Apostoliéi fletus plane mirum effectum. Is siquidem erat, qualis est in maximis siccitatibus nocturna pluvia, qua placide in aridum solum decidente, germinant herbae, folia virescunt, ac flores languentia tollunt capita, clau- sosque aperiunt calices, quibus interim aer fragrantissiina undequaque mille odorum suavitate perfunditur. Namque veritatis semen squallentibus illis agris immissum, postquam hi fuissent Apostolorum lacrymis irrigati adeo uberrimos tulit fructus, ut ubi horrida prius sterilitas occurrebat, admiranda foecunditas suspiceretur, atque unde tribuli tantum ac spinae exurgebant, largae inde flavescerent segetes metentium manum exposcentes, qui eas in manipulos colligatas dominicis horreis inferrent. Atque hunc procul dubio, Vos scitis, exitum habuere innumeri Apostolorum labores. Fletus enim eorum, messium copia perspecta, in gaudium est versus, moerorem expulit laetitia, quae tanto majore consolatione uniuscujusque animum permulcere profecto debuit,