Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

77 praeluceat vobis quoque in virtute. „Putabam“ ait „me miserum fore nimis, si foeminae privarer amplexibus, et misericordiae tuae medicinam, ad eamdem infirmitatem sanandam, non cogitabam, quia expertus non eram, et propriarum virium credebam esse continenti­am, quarum mihi non eram conscius, cum tam stultus essem, ut nescirem sicut scriptum est: neminem posse esse continentem nisi tu dederis. Utique dares, si gemitu interno pul­sarem aures tuas, et fide solida in te jactarem curam meam.“ ‘) „Instate ergo orationi per omnem obsecrationem omni tempore in spiritu“ 2) — ast orantes forti apprehendite manu, quod unica curandi mali, in cujus abyssum demersi jacetis, ratio est. Rumpite rudentibus inferni simillima vincula illa, quibus efiroenis libido misere vos subjugatos tenet; abigite, prout SS. Ecclesiae canones jubent personas, qui- buscum criminis societate et contubernio maculati estis, tollite occasiones omnes, omniaque peccandi pericula, ut poenitentiae operibus tum ad commissi criminis expiationem, tum ad comprimendum libidinis aestum vacare amplius non desinatis. Fuga enim e sententia Sa­pientis omnibus necessaria est, qui ad spirituale adulterium a carne stimulantur. Hinc si vincula pravitatis rumpere nolentes juncti manseritis, certa utriusque perditio est; si separemi­ni, ejus, qui disjungi voluit non erit salus desperanda. Mementote novissimorum! certae mortis, certi judicii divini, certarum aeternarum poenarum. „Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus non habeat haereditatem Christi et Dei“, dicit Apo­stolus.3) „Fornicatoribus pars erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors se­cunda,“ ait Spiritus Sanctus in Apocalypsi. *) Quae legentes infallibilia eloquia Dei, absit, ut in perniciem vestram sitis, sicut fuerunt tempore Noe homines, a quibus Deus, eosdem emendare volens nihil obtinere potuit. In quam rem observat S. Joannes Chrysostomus, 5) inquiens: „Vidisti stupidas et sensu carentes animas? Nihil eorum capiunt quae spiritus sunt, nullis moventur monitis, perinde ac si rationis expertes sint.“ Meditemini quotidie super amarissima passione D. N. J. C., id quod S. Petrus praecipit dicens“): „Christo passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini“; quasi diceret, cum Christus Dei Filius inno- centissimam carnem suam crudelissimis tormentis objecerit, et vos decernite carnem ve­stram rebellem non molliter et delicate habendam esse. „ Imitatores mei estote,“ clamat S. Paulus, „sicut et ego Christi.“ Ecce Apostolus pro conversione gentium vastissimas mundi regiones peragrando, adeo corpus fatigavit, ut illud ad extremam maciem redegerit, et tamen adhuc mortificationis remedium sibi necessarium esse judicavit, scribens: „Casti­go corpus meum, et in servitutem redigo. ne dum aliis praedicaverim, ipse repro­bus efficiar.“7) „Quid faciet agnus, ubi aries timet ac tremit?“ quaerit S. Augustinus. 8) „Obsecro vos,“ait alibi Apostolus,9) ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam.“ „Semper mortificationem Jesu Christi in corpore vestro circumferentes.“10) Nihil autem supradicta remedia proderunt, nisi fugias periculum, occasionem et omne muliebre consor­tium. Occasio infernale venenum, quod millenas animas, nil tale metuentes, sed incautas ad aeternam sui perniciem intoxicavit. „Memento,“ scribit S. Hieronymus Nepotiano „quod paradisi colonum de possessione sua ejecerit mulier, hospitiolum itaque tuum aut raro, aut nunquam mulieres terant. Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora aut aequa- 1 1) Lib. Conf. VI. Cap. 11. — 2) Eph. 6. 17. — 3) Ephes- 5. 5. — 4) 21. 8. — 5) hom. in Gen. 2. — 6) 1. Ep. 4. 1. — 7) 1. Cor. 9. 27. — 8) Serm. de verb. Apóst. — 9) Rom. 12. 1. — 10)2. Cor. 4. 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom