Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

78 liter dilige. Nec sub eodem tecto mansites, nec in praeterita castitate fidas. Nec Davide san­ctior, nec Samsone fortior, nec Salomone potes esse sapientior.“ Si S. Hieronymi tibi non suf­ficit auctoritas, audi S. Bernardum dicentem '): „Cum foemina semper esse, et non co­gnoscere foeminam, nonne plus est, quam mortuum suscitare? Quod minus est non po­tes, et quod majus est vis tibi credam?“ Quid quaeso commovit S. Doctorem ad sententi­am adeo ignominiosam, et quidem illimitate prolatam? Commovit fragilitas viri, quae ad mulierem se habet, velut palea ad ignem, prout plurima, eaque publica scandala compro­barunt. Fugiendus est ignis, quisquis aduri non vult. Remedium securius non superest. „Nec praetextus pietatis te excusat a fugiendo consortio mulierum; facilius enim est morbo alieno infici, quam sanctitatem largiri,“ observat S. Gregor. Naz. 2) Quapropter monet S. Augustinus °): „Cum mulieribus sermo brevis et asper, et rigidus semper habendus est; nec ideo minus vitandae , quia bonae indolis et honestae conversationis esse videntur, sed quanto religiosiores, tanto magis alliciunt, et sub specie relio-ionis viget plurimum viscus libidinis. Crede mihi, ut Episcopus loquor, et expertus, cedros Li­bani reperi sub hac peste corruisse.“ Neque dicas, non te indigere, ista moneri, scire te inordinatis dominari affec tibus ! nisi enim cautela utaris, quam Sancti Patres praescribunt, stabis quidem aliquamdiu in glacie, sed tandem cades. „Lubrica spes est,“ ait S. Cy­prianus, 4) „quae interfomenta peccandi salvari se sperat.“ Denique cogitate, quaenam prae­metuenda sint pro Religione et Ecclesia mala, si Ecclesiae ministri non aspernentur viles, ac sordidas res, si modum non ponant cupiditatibus pravis, si qui nutriuntur in croceis amplectantur stercora5), si extra sancta sanctorum sanctitas exulet, si abominatio desola­tionis stet in loco sacro. e) Evolvite Historiae Ecclesiasticae paginas, imo circumspicite, et nullo negotio detegetis, quae mala exinde praemetuenda, atque utinam non etiam jam deflenda forent; — nimirum Dei timorem imminutum, projectam ad omne malum auda­ciam, promtam ad Dei et Ecclesiae leges infringendas temeritatem. Non enim vitiorum monstra fugiet populus, quae a suis praeceptoribus et virtutis magistris observaverit non devitari, non mores praeseferet praestantes, atque ad legem Evangelii undequaque ex­actos, quos morum censores haud exhibent, non pravas declinabit cupiditates, quibus discipulos Crucis Christi viderit aestuare: non pietatem, non Religionem, non ss. ritus venerabitur, quos ministri Christi illotis manibus tractant, perfunctorie persolvunt. Nul­lam, inquit Seneca, ) „nullam habet spem salutis aeger, quem ad intemperantiam me­dicus hortatur. “ Quis ergo non videt, quanta bonis moribus labes, quam tetra, et horribilis Reipublicae Christianae pernicies, et pestis immineat, si officium deserere et a se ipsa desciscere Sacerdotum probitas ac pietas videatur. Horum meminisse nos oportet, qui sanctisima et strictisima tenemur obligatione fidelium mores ad virtutem componendi, fidelem populum ad sanctioris vitae formam erudiendi. Assidua humeris nostris impositi episcopalis oneris meditatione impulsi, atque de nostra ac vestra, sed et animarum curae nostrae et vestrae creditarum salute solliciti, vehementer vos oramus et obtestamur, ut serio ac saepe perpendite, sed perpendite coram 1 1) Serm. in Cant. — 2) Serin, in laud. Basil. — 3) Libr. de cohabit. Cler. et mulier. — 4) de singul. Clericor - 5) Thren. 4. 5. — 6) Matth. 13. 14. — 7) epist. 123. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom