Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

74 nequeat de annunciatis convincere. „Quis enim eos (Apostolos) virginitatem suadentes tu­lisset, siquidem ipsimet in voluptatum coeno sese volutantes deprehensi luissent?“ quaerit Isidorus Pelusiota.1) Quia ex sententia etiam Cassiodori 2) „sermo auctoritatem habere non potest, qui non juvatur exemplo; cum incongruum sit bona praecipere, et talia non fecisse“ maxime, cum hoc verissimum sit, impudicitiam, etsi magno studio in ea occultanda quis utatur, diu tamen delitescere non posse, et malus odor ex putredine erumpat tandem, et omnium nares offendat, est necesse. Iccirco labia ad concionem dicentis Sacerdotis liliis comparat S. Gregor. M., a) quia per quos Christus loquitur, necesse est, ut mundi sint et per eos bonus odor spargatur. Sed non solum obtutu muneris prophetici, sed sacerdotalis quoque haud aptum esse lascivum Clericum e momentis, quae sequuntur, facile sibi quisque persuadebit. Jam gentilismus tam sublimem sibi de Sacerdote finxerat ideam, ut aliter sibi Sacerdotem re­praesentare non valuerit, nisi ceu hominem perfecte Deo viventem. Certe de gentilium sa­cerdotum continentia mira se observasse narrat S. Augustinus4) his verbis: „Vidimus in in­ferioribus partibus Aethiopiae, quod sacerdotes a conversationibus hominum fugiebant, ab omni libidine carnis se abstinebant. Maxime autem, quando diis suis sacrificia oflere debe­bant, tunc enim nihil sumebant, nisi metretam aquae per diem, et sic contenti manentes diis suis sacrificia offerebant.“ Similia narrat de sacerdotibus Aegyptiorum S. Hierony­mus. 5) Ad quae exempla ideo praelaudati SS. Patres provocant, ut monstrent, quanta a a christianis Sacerdotibus in hac eadem virtute tuenda et conservanda adhiberi debeat sol­licitudo, cum videamus ethnicos tantam curam eidem virtuti impendisse. „O grandis Chri­stianorum miseria!“ exclamat S. Augustinus,6) „ecce pagani Doctores fidelium tacti sunt* et peccatores.et meretrices praecedent vos in regno Dei.“ Lex antiqua ministros, qui juxta vices suas Domino famulantes servitia templi obibant, pro servitii tempore ad conti­nentiam obstringens, eos omnium, etsi ollarissimarum etiam correlationum ad tempus jactu­ram pati jusserat. Quinimo non tantum Sacerdotes, sed illi etiam, qui de sacrificiis parti­cipabant, mundi esse debebant. Sic cum David profugus a facie Saul venisset ad Achimelech, et sibi ac pueris suis panes dari postulavisset, id accepit responsi: pa­nes nonnisi sacros praesto esse, panes nonnisi mundis porrigendos.7) Si ergo signi­ficativis illis panibus vesci non poterant, nisi qui a mulieribus legitimis, hoc est a conjugibus mundi erant; illine ad Sacramentorum N. L. non dico sumptionem, sed ad- ministrationem se ingerere audebunt, qui extranearum mulierum commercio sunt com­maculati? quomodo hi ad augustam divina majestate plenam mensam Agni sistere se audebunt ab impuris amplexibus prodeuntes? Incontaminatus est enim et purissimus Agnus quem offerunt, casta et virginea Christi caro. Castos igitur requirit ministros, qui puras et ab omni contaminatione carnis defaecatas ac liberas in Sacrificio levent manus. — Ministri tabernaculi testimonii i. e. Ecclesiae non per vices, sed quotidie sacrificare, baptisare, a peccatis absolvere debent; annon ergo ipsa rei quasi natura secum fert, ministros novae legis semper assumptos esse debere a carnalibus desideriis, a terrenis concupiscentiis, quae mi­litant adversus animam, eos semper mundos, nitidos, puros, castos esse debere, sicut decet ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Comministri et cooperatores cum sint 1) in epistolis. — 2) libr. 11. var. c. 8.— 3) super Cant. Cant. — 4) serm. 37. ad f. in erem. — 5) Libr. 2. adr. Jovin. — 6) Libr. adv, Jovin. — 7) Reg. Cap. 21. —

Next

/
Oldalképek
Tartalom