Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

75 corporis et sanguinis Domini, ab omni proin illecebra carnis alienos eos esse oportet. Qui enim fieri posset, ut mortis Dominicae mysterium quotidie celebrantes, mortificare membra a vitiis et concupiscentiis omnibus non procurent. ’) Quo obtutu S. Hieronymus egregie pro more suo observat: „si in figura tanta observantia, quanta in veritate? disce Sacerdos atque Le­vita, quid sit lavare vestimenta tua, ut corpus mundum celebrandis exhibeas Sacramen­tis.“ Et S. Cyprianus dicit: „oportere eos, qui in altaribus et Sacrificiis nostris cultum ex­hibent Deo, integros atque immaculatos esse, cum Dominus in Levitico loquatur et dicat: homo, in quo fuerit macula et vitium, non accedet offerre dona Deo; et in Exodo: „et cum accedunt ministrare ad altare Sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur.“ 2) Sed inhabiles quoque sunt Sacerdotes immundi, ut rite tribunali sacro praesint. Sane cum Confessarius vi muneris sui sit judex et censor morum ac alienae vitae, irreprehensibilis sit oportet. „Irreprehensibiles esse convenit,“ ait Hormisdas,3) „quos praeesse necesse est corri­gendis, nec quidquam illi deesse personae, penes quam est Religionis summa, et substantia disciplinae.“ „Sacerdos,cui omnis offertur peccator, ante quem omnis statuitur languor, in nullo eorum sit judicandus, quae in alio judicare est promtus.“4) „Si virtutibös“ dicebat S. Joannes Chrysostomus,5) „splendere curemus, ad nos trahemus omnes, qui venire elegerint ad salutem. Omni tuba documenta operum clariora sunt, vitaque munda ipsa luce fulgentior est, nec obscurari potest, etiamsi mille fuerint obloquentes. Si mansueti, misericordes, pacifici, humiles ac mundo corde fuerimus, non minus efficaciter, quam per ipsa miracula, spectatores nostros ad veritatem trahemus.“ Et S. Gregor. M.ü): „Illa vox lubentius auditorum corda penetrat, quam docentis vita commendat, quia tunc, quod loquen­do imperat, ostendendo adjuvat, ut fiat.“ „Non sufficit, ut recte observat pius auctor,7) „si hi (Sacerdotes) in sacro tribunali loquantur auribus poenitentium, loqui quoque extra sacrum tribunal debent eorum oculi, modo quidem ipsis difficiliori, sed multo etiam efficaciori, sci­licet exemplis probae sanctaeque vitae. Si enim confessarii conversatio improba est et im­morális, in antecessum jam judicatur, nequaquam serio dictas esse illas admonitiones, quas impertitur et institutiones. Perit omnis confidentia, et si quis circumstantiis pressus ejus­modi viro confitetur, interna aestimatione prosequi eum et audire non valet.“ „Nam cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio contemnatur.“ 8) Accedit, quod bonum poeniten- tis propositum nihil magis faciliusque evertere, eumque in relapsum praecipitem agere soleat, quam exemplum confessarii, qui, quod aliis consuluit, non facit, facit autem, quod disuasit, prohibuitque. Quam in rem observat S. Augustinus9): „Attendit enim ovis etiam fortis praepositum suum male viventem; si declinet oculos a regulis Domini, incipit di­cere in corde suo: Si praepositus meus sic vivit, quis ego sum, qui non faciam, quod ille facit? Sic omnis, qui male vivit in conspectu eorum, quibus praepositus est, quantum in ipso est, occidit et fortes oves.“ Impius confessarius, continuat praelaudatus auctor, per­parum proderit. Solum, quod ex corde est, in corda iterum influit, eaque movet. Quomodo autem dehortationes a malo ex corde esse possunt, si cor ipsum misero servitio peccati detinetur? Quomodo aliis fervore sancto virtutem commendabit, ex cujus ipsius animo exulat, et qui eam nonnisi ex sterili sua ethica pernoscit, nec ex Spiritus Sancti promtua­1.) V. Pontif. Rom. — 2) Ep. 72. :— 3) cpist. 15. ad Episcop. — 4) C. 1. §. 2. D. VI. de poenit. — 5) Hom. 15. *n Matth, cap. 5. — 6) Libr. past. — 7) Eppus Franc. Xav. Zenner, in Inst, pract. conf. — 8) S. Bern, serin. 1. — 9) Serm. de pass.

Next

/
Oldalképek
Tartalom