Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XI.

♦ 51 XL i,Illustrissime ac Reverendissime Domine! Fuit in more positum saeculis anteactis, ut qui cum Apostolica Sede communi­care deberent ad negotia ecclesiastica (exceptis illis quae ad ritus orientales pertinebant) per­tractanda, vel ad gratias postulandas, ii latina lingua aut saltem italica uterentur. Nec sane ejusmodi mos gravibus destituebatur rationum momentis, cum inter caetera exigi nullatenus posset, ut in tanta linguarum varietate administri aut officiales Sanctae Sedis, quae ab omnibus terrarum orbis nationibus litteras aut petitiones excipit, omnium linguas legerent atque intelligerent. At vero nonnullis ab hinc annis usus invaluit, ut ad Sacram hanc Congregationem Fidei Propagandae passim scripta non solum gallica lingua (quod difficultatem vix ullam facessit) sed anglica, germanica, hollandica aliisque exarata linguis transmittantur; ex quo non raro contingit, ut negotiorum sacrorum expeditio non parum dilationis patiatur. Quae cum ita sint, sane non possum quin Ilim. Dominationi tuae com­mendem etiam atque etiam, ut nedum laicis, sed praesertim ecclesiasticis viris tibi subje­ctis inculcare ne praetermittas, ut quoties ad sacrum hoc Consilium litteras, petitiones, aut etiam acta ad causas ecclesiasticas pertinentia mittere voluerint, latinum vel italicum idió­ma, quantum fieri poterit, adhibendum curent. Et quoniam latinam linguam commemo­ravi, absre non erit animadvertere ex illius linguae neglectu gravissima per orbem Eccle­siis detrimenta obvenire. Neque enim tantum exinde difficilior evadit cum Ecclesia Roma­na atque aliis cum Ecclesiis variarum regionum communicatio, non solum omittitur maxi­mum illud, quo praeteritis temporibus catholici itinerantes gaudebant, emolumentum, in­veniendi scilicet ubique locorum, Christi fideles quasi fratres communi patriae romanae lingua loquentes: verum etiam extranei christiano populo sensim sine sensu evadent ac fere impervii omnes tum sacrae tum profanae scientiae fontes, qui, graecam praesertim linguam ignorantibus, nonnisi per latinum idioma patere possunt. Quamobrem erit sollici­tudinis tuae operam impendere, ut studium latinae linguae in tua Dioecesi promoveatur, cujus rei suscipiendae, opportunam Tibi occasionem praebere poterit, quod praesentibus litteris Ilim. Dominationi tuae censui commendandum. Precor Deum, ut Te diu sospitem servet incolumemque. Datum Romae ex Aedibus S. C. de Prop. Fide die 29. Septembris 1868. Illmae ac Rvmae Dominationis Tuae ad Officia paratissimus, AI. C. Barnabo Praefectus. Joannes Simeoni Secretarius.“ Strigonii, die 31-a Maji, 1869. „B^xinen. Dispensationis ab irregularitate. Die 12-aSeptembris 1868.Franciscus N. presbyter Fani S. Cassiani in Brixinensi dioecesi per plures annos in cura animarum variis in locis laboravit, donec curatiam Landeck obtinuit. Verum hac dimissa Romam se contulit, ubi officio organaedi in ecclesia S. Mariae de Anima functus est. Jamvero Ro­mae degens citra omnem culpam morbum in manu dextera sibi contraxit, qui per decursum temporis adeo ingravescebat, ut propter cariem ossis supervenientem, jubente medico, ma­Nr. 2259. S. Congrega­tionis de pro­paganda fide litterae de lin­gua, ope cujus corresponden- tiae cum Cu­ria Romana foveri debeant. • • Nr. 2260. S. Congrega­tionis Conci­lii Decretum Dispensatio­nis ab irregu­laritate, quam Sacerdos in­currit ob am­putationem dexterae ma­nus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom