Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XI.

num ipsi amputare debuerit. Quare irregularis effectus supplici oblato libello Summum Pontificem adivit, ut dispensationem ei largiri dignetur cum facultate sinistra manu utendi in missae caeremoniis explendis. Oratoris precibus Brixinensis episcopus favet. Litteris enim ad hunc S. Ordinem transmissis haec habet: „Orator ad vitam sustentandam nonnisi ducentos florenos austri- acos ex fundo Religionis percipit.Si missarum stipendia accederent, utcumque honeste vi­vere posset. Hinc preces miseri oratoris, qui caeteroquin presbyter est de ecclesia bene- meritus, et pietate praeditus enixissime in Domino commendo, ut recipiat, unde vivat, et desiderium, quo flagrat, S. missae celebrandae impleatur.“ De consueto experimento, quod episcopo demandatur haec refert: „Peracto hunc in finem coram Rectore seminarii clericalis experimento haec ab ipso mihi relata sunt. Plurimas ac etiam principaliores sacrificii caeremonias nonnisi ope manus sinistrae commode explere potest. Cujusmodi sunt tergere seu detergere calicem, signare emeem, dividere hostiam in tres partes super patena, communicare seipsum, purificare patenam et alia. Verum talis agendi ratio neque offensionem populi, neque periculum in peragendis sacris creat, tum propter aptitudinem quandam manus sinistrae usu adquisitam, tum propter adjumentum, quod praestare valet manus dextra brachio superiori artificiose adjuncta. Hoc adminiculo non solum potest utramque manum juxta rubricam extendere, populum rite salutare, calicem elevare, sed et in pluribus aliis caeremonias exactius per­agere, quam illi qui usu alterutrius dumtaxat manus pollentes ex dispensatione S. Con­gregationis missae sacrificium celebrant. Posset etiam Orator manu dextera cruces super oblata formare, si congruum videretur S. Congregationi, imo etiam sacram hostiam una cum manu sinstra prout requiritur, elevare, si ipsi concederetur uti operculo deaurato ex metallo confecto, quo index et pollex manus artificiosae posset cooperiri, et in praescri­pta manuum ablutione purificari simul cum dextera manu.“ Agitur hic de gravi corporis defectu. Jam vero jure hodierno sancitum est, ut ii irregulitate detinerentur, qui propter corporis defectum sacra munera obire, et caeremo­nias absolvere absque irreverentia, vel citra populi admirationem nequirent. Cap. 1. 2. 6. de corpore vitiat. Ord. vel non. S. Congregatio autem eatenus dispensationem ab hu­jusmodi irregularitate elargiendam vel denegandam immota regula judicavit, quatenus periculum offensionis in populo, atque irreverentiae erga divina magis, minusve amoveri posset, cujus rei plura exstant exempla relata in Pampilonem, Novembris 1856. In themate autem duplex hujusmodi periculum procul abesse videtur, tum pro­pter aptitudinem quamdam manus sinistrae usu acquisitam, tum propter adjumentum, quod praestare valet manus dextera brachio superiori artificiose adjuncta, ceu ex relatione Episcopi constat. Praeterea haud est praetereundum hic agi non de promovendo ad Sacros Ordi­nes, sed de promoto, cui ex S. Congregationis praxi facilius dispensatio concedi assolet etiam in durioribus, et difficilioribus casibus. Quare etc. Die 12. Septembris 1868. Sacra Congregatio censuit rescribendum: „Pro gratia, arbitrio et conscientia episcopi donec novae circumstantiae non supervenerint, facto verbo cum SSmo; factaque de praemissis per infrum secrium relatione SSmo D. N. supradictis die et anno eodem, S. sua resolutionem S. Congnis approbare et confirmare dignata est.“ Strigonii, die 31-a Maji, 1869. 52

Next

/
Oldalképek
Tartalom