Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIV.

129 quidem ignorant — i. e. supernaturalia, divina — blasphemant, quaecunque autem natu­raliter, tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur“ l). Scientia haec eo nonnisi fine scholam ab Ecclesia separari et vincula status ad Ecclesiam solvi optaret, ut in utrumque illimitatum exercere queat dominium, et suo eos spiritu permeare, ut in scholarum omni genere generationem adolescentem principiis suis lethiferis imbuat, sicque eum sibi in vitam publicam, socialem et privatam vindicet influxum, qualem pari lance religio Christiana nunquam exercuit, Ecclesia sibi nunquam arrogavit. — Genius aevi nostri nullos plane novit limites, quos sibi perrumpere cautum du­cat, nihili vero plane pendit jus et libertatem conscientiae christianae et christianae Ec­clesiae. — Instar supremi enim principii doctrinarum suarum politico-socialium eam stabilire nititur sententiam: statum non modo custodem, sed unicum et illimitatum omnis juris existere fontem, eum in modum, ut id nonnisi jus reapse censendum sit, qnod status civilis mandat i. e. quod illi cupiunt ac decernunt, qui de facto gubernacula status mode­rantur, aut qui in hos multum valent. — Hinc funestissimum communismi et socialismi profitens errorem asserit: societatem domesticam seu familiam totam suae existentiae ra­tionem a jure duntaxat civili mutuari, proindeque e lege civili tantum dimanare ac pendere jura omnia parentum in filios, cumprimis vero jus institutionis educationisque curandae. Qui sic sentientes poplite flexo statum adorant omnipotentem, Ecclesiae et S. Se­dis circa ea, quae ad exteriorem pertinent ordinem jura omnia negare, et Ecclesiae ac S. Sedis auctoritatem supremam a Christo Domino illi concessam civilis auctoritatis arbitrio subjicere dictitant; namque minime eos pudet affirmare: Ecclesiae leges non obligare, nisi cum a civili potestate promulgantur; acta et decreta Romanorum Pontificum ad religionem et Ec­clesiam spectantia egere sanctione et approbatione vel minimum assensu potestatis civilis; ecclesiasticam porro potestatem ajunt non jure divino esse distinctam et independentem a potestate civili; hocque concedi non posse, quin jura potestatis civilis essentialia ab Ec­clesia invadantur ac usurpentur. Denique sanam doctrinam haud sustinentes contendunt: iis Sedis apostolicae judiciis ac decretis, quorum objectum bonum Ecclesiae generale, ejus- dernque jura ac disciplinam respicere declaratur — dummodo fidei morumque dogmata haud attingant — posse absque peccato, et ulla catholicae professionis jactura assensum et obsequium denegari. Quodquidem quantopere adversetur Summi Pontificis potestati a Christo divinitus collatae gregem universum pascendi, nemo certe est, qui non clare aper- teque videat et intelligat. Sunt malesanorum alii, qui jugum omne auctoritatis tam divinae quam humanae excussuri, ut indomitam plebem, ac potentiae materialis praegrandem molem ad suas per­trahant partes, populo vendunt circum tuguria fumos, populo, de quo jam vates gentilium tumidus canit: .............................populo, qui stultus honores S aepe dat indignis, et famae servit ineptus2), atque in locum justitiae, legitimi que juris materialem substituunt vim, neglectisque certissimis rationis sanae principiis iisque posthabitis conclamare audent: voluntatem po­puli, publica quam dicunt opinione vel alia ratione manifestatam esse legem supremam, ab 1) Jud. I. 10. — 2) Horat.

Next

/
Oldalképek
Tartalom