Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIV.
130 omni divino humánoque jure solutam; liinc ministros potestatis publicae non amplius Deo, sed soli populo esse debere responsabiles, et in ordine politico facta consummata, eoipso quod consummata sint, vim juris habere. Hic conatus facta consummata, vel arbitrarias sic dictarum majoritatum decisiones in locum legis aeternae, a Deo derivatae substituendi, hacque ratione omnem jiu'is et justitiae conceptum destruendi in politica tam magna quam minori in apricum prodit, idque desideratur, ut qui voluntatem Dei vilipendunt, coram voluntate nonnullorum hominum, quam passim voluntatem populi nominare amant, in genua prosternantur. Vires alias non agnoscunt, nisi quae in materia sunt positae, et omnem morum disciplinam, honestatemque collocant in cumulandis et augendis quoquo modo divitiis, et in pravis quibusve voluptatibus explendis. Atque his nefariis, abominandisque principiis superstructi, reprobum carnis, spiritui rebellis, sensum tuentur, fovent, extollunt, illique naturales dotes et jura tribuunt, quae per catholicam doctrinam conculcari dicunt, despicientes monitum Apostoli „si secundum carnem vixeritis moriemini, si autem spiritu facta camis mortificaveritis vivetis“1). En viri fratres abominationem desolationis! en vincula omnia perrupta! nihil intactum tenebriones reliquere. Deo, rationi, religioni, christianismo, individuo, familiae, societati, statui, Ecclesiae furentes adversantur! Misericordiae Domini, quod nondum simus consumti. Status enim civilis, aeque ac Ecclesia in supremum adducta discrimen oculis nostris patet. Sed quae supplices numina in rerum hac perturbatione universali poscamus? quorsum oculos nostros in fide non haesitantes convertamus ? unde promissum ex alto auxilium speremus? — Ab Ecclesia, quae supra petram aedificata, ab ipso Domino constituta est custos veritatis et justitiae, quae super montem aedificata, non sub modio est posita, sed super candelabrum, ut luceat omnibus. — Ecclesia memoratas iniquitatis et mendacii theorias auribus percipiens tacere non potest. Errores hosce confecturi non una vice Summi Pontifices suam attollebant vocem, quo in studio cumprimis Gregorius XVI. et gloriosissime regnans Pius IX. prae caeteris eminuere. Fortem et constantem in hoc merito animum Sanctissimi Patris Pii IX., qui magnas persentiscit pectore curas, solatur homagi- um, quod ei candida Episcoporum universi exhibuit concordia. In concilium generale convolantes solemnem verborum pontificiorum adornabunt commentarium. Prima salus est, scripsit jam Joannes Constantinopolitanus Patriarcha ad Papam S. Hormisdam, rectae fidei regulam custodire, et a Patrum traditione nullatenus devitare, quia non potest Domini Nostri Jesu Christi sententia praetermitti dicentis: „Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam.“ Haec, quae dicta sunt, rerum probantur eventibus , quia in Sede apostolica inviolabilis semper catholica custoditur Religio .... Quapropter sequentes in omnibus Sedem apostolicam, et praedicamus omnia, quae ab ipsa decreta sunt, et propterea spero iu una communione Vobiscum, quam apostolica Sedes praedicat, me futurum, in qua est integra religionis et perfecta soliditas. In Concilio nemo libertate sentiendi, Ioquendique privabitur. Sciet Episcoporum quilibet suam nonnisi unius esse opinionem. Qucdsi vero Pastor omnium universalis semel fuerit locutus , et definitivam dederit sententiam, notum jam Episcopis erit, debere se a Petro confirmari, non posse a fundamento suo Ecclesiam avelli, non posse Caput inter et mem1) Eom. 8. 13.