Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIII.

118 dulgentia praescriptum, in statu sint gratiae. — Hinc prono fluit alveo, omnem praevie confessum, qui in peccatum lethale, antequam ultimum opus perfecerit, prolapsus est, aut hujusmodi peccati ex inculpata oblivione in Confessione praetermissi recordatus fuerit, non quidem ad opera jam praestita, sed ad Confessionem iterandam strictissime obli­gari, quandoquidem ad Indulgentiam consequendam status gratiae absolute requira­tur, cum remissioni poenae temporalis nonnisi peccato et poena aeterna deleta locus esse possit. Ad Confessionem urgente brevi apostolico accedat quoque sacra Communio, ne- cesse est, et quidem actu ac digne suscepta; dispensantur tamen ab hac pueri, qui etsi peccata sua jam confessi fuerint, ad sacram tamen synaxim nondum admitti possunt. Denique ad Indulgentiam Jubilaei consequendam breve apostolicum ordinat quo­que eleemosynam, quam quisque pauperibus, prout unicuique devotio suggesserit, eroget; quam omnes etiam Regulares et pauperes largiri tenentur, quibus si nefors nihil quod tri­buant, suppetat, commutationem ejus in aliud opus bonum flagitent. Haec sunt opera illa pia, quibus omnibus sine discrimine fidelibus vacandum erit, siquidem donorum gratiae e thesauro coelesti inexhausto, per Vicarium J. Christi re­serato, scaturientium reapse participes fieri anhelent. Vestrum igitur erit dilectissimi Filii, haec fidelibus curae vestrae pastorali concreditis et verbis declarare, et exemplo proprio commendare, ut ad apprehendenda charismata meliora alacriores redditi, laetiores vitae Christianae fructus promant. — Jubilaeis nonnullae praerogativae, privilegia scilicet et facultates singulares ad- nectuntur, per quas quidem potissimum ab Indulgentia plenaria simpliciter sic dicta dif­ferunt. — De iis in gratiam et pro directione Confessariorum pauca delibabimus. — Quod confitentes concernit: omnibus, et singulis Christifidelibus, secularibus et regularibus, cujusvis Ordinis et Instituti, venia conceditur et facultas, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcunque presbyterum Confessarium, tam secularem quam regularem ex actu approbatis a locorum Ordinariis, — qua facultate uti possint etiam moniales, noviliae, aliaeque mulieres intra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro mo- nialibus. — Ipsos vero Confessarios semper tamen ad audiendas Christifidelium sacramen- tales Confessiones approbatos et jurisdictione provisos, his amplissimis facultatibus pro- tempore Indulgentiae jubilaris exornatos esse voluit Beatissimus Pater: 1- o. Facultate absolvendi a censuris et casibus reservatis, vi cujus approbati per Nos Confessarii durante Jubilaeo poenitentes quoscunque ad sacrum accedentes tribunal ab excommunicationis, suspensionis, aliisque ecclesiasticis sententiis et censuris, a jure vel ab homine quavis de causa latis vel inflictis; nec non ab omnibus peccatis, excessibus, crimi­nibus et delictis quantumvis gravibus sive Nobis, sive Sedi Apostolicae speciali licet forma reservatis, et quorum absolutio alias quantumvis ampla non intelligeretur concessa, in foro conscientiae — ast hac tantum vice absolvere et liberare valeant. 2- 0 Facultate dispensando commutandi vota quaecunque simplicia, etiam jurata et Sedi Apostolicae reservata. Excipiuntur tamen: a) vota castitatis et religionis; — b) vota, quae a tertio acceptata fuerint, seu in quibus agitur de praejudicio tertii, quatenus ea vota sunt perfecta et absoluta; — c) vota poenalia, quae praeservativa a peccatis nuncupantur, nisi commutatio futura judicetur ejusmodi, ut non minus a peccato refroenet, quam prior

Next

/
Oldalképek
Tartalom