Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIII.
119 Toti materia. — Noverint tamen Confessarii inter materiam voti et eam, quae substituitur proportionem quampiam obtinere debere, hoc enim verba, quae in litteris Apostolicis occurrunt: „dispensando commutare“ significant teste Benedicto NIV.j — memineriutque hanc per eos facultatem nonnisi in sacro tribunali exerceri posse. 3-io Facultate dispensandi super irregularitate, e violatione censurarum contracta, quatenus ad iorum externum non sit deducta vel de facili deducenda. Non tamen tribuitur facultas dispensandi super alia quavis irregularitate sive ex delicto sive ex defectu, vel publica, vel occulta aut nota, aliaque incapacitate aut inhabilitate quoquo modo contracta ; seu habilitandi et in pristinum statum restituendi, etiam in foro conscientiae. Neque derogatur per facultatem hanc Constitutioni, cum appositis declarationibus editae, Benedicti XIV. „Sacramentum Poenitentiae“ quoad inhabilitatem absolvendi complicem et quoad obligationem deuunciationis; neque suffragari ullo modo potest et debet haec facultas iis, qui a Sede Apostolica vel aliquo Praelato, seu judice ecclesiastico nominatim excommunicati, suspensi, interdicti, seu alias in sententias et censuras incidisse declarati vel publice denunciati fuerint, nisi intra tempus praefinitum satisfecerint. Quodsi tamen intra praefinitum terminum judicio Confessarii satisfacere non potuerint, absolvi quidem in foro conscientiae possunt, ad effectum dumtaxat assequendi Indulgentiam Jubilaei, injuncta nihilominus obligatione satisfaciendi statim ac poterunt. Facultates et favores ad tempus dumtaxat Jubilaei elargitas cum ipso intercidere Jubilaeo non opus erit monere. Ipso nihilominus etiam Jubilaei tempore exstincto gratia- arum eiusdem Jubilaei participes fieri possunt iter sive terra sive mari agentes, si quum primum ad domicilia sua se receperint operibus praescriptis persolutis et bis Ecclesiam cathedralem vel majorem vel propriam parochialem loci ipsorum domicilii visitaverint. Animadvertendum tamen est: praeter visitationem Ecclesiarum designatarum, quae necessario in loco publicati Jubilaei peragenda est, reliqua opera praescripta quocunquedemum loco impleri posse — quoniam favor Jubilaei personalis est. Denique monemus Confessarios, ne vel Indulgentiae occasione leves tantum pro gravissimis criminibus satisfactiones sacramentales injungant, cum potius deceat poeni- tentes per ipsos eo tempore commoneri, ut praeter opera, quae praecipiuntur, alia sponte propria pia opera exerceant, quae spiritui ac votis Ecclesiae consona sunt, cujus ea semper mens in Indulgentiarum usu fuit, fidelium inopiam supplere, non vero christianos desides reddere, atque a satisfactione, quae Deo, criminum nostrorum vindici praestanda est, avocare, illudque saepe repetant, quod vere et graviter a Tridentina Synodo dictum est „totam Christiani hominis vitam perpetuam debere esse poenitentiam.“ Strigonii, die 8-a Novembris, 1869. Pro hac labii slavici statione hisce novus concursus in diem 16-am Decembris a. curr. defigitur. Emolumenta stationis hujus sub Nr. gchoI Circularium a. h. descripta habentur. Libelli supplices Senatui scholari catholico Ebedeczensi inscribendi exhibeantur ARD. Ludovico Loziczky, Surr. VADiacono et Parocho Kisapáthiensi. Nr. 381. sehol. Statio docentis in Ebedecz filia matris Kis-Apáthi novitus publicatur. Strigonii, die 9-a Novembris, 1869.