Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIII.

117 sitandam. Qui liuic conditioni satisfacere nequeunt, v. g. gravi et diuturno morbo la­borantes, atque ideo lecto affixi, in carceribus detenti, pro his visitandarum Ecclesia­rum obligationem Confessarii in aliud pium ac bonum opus commutare possunt. Quo tamen obtutu generatim meminerint Confessarii cavendum sibi esse, ne leviori quacun­que causa induci se patiantur ad opera praescripta commutanda. Quod autem ad mo- niales in perpetua clausura degentes adtinet, Confessariis earum Ordinariis facultatem impertimur designandi in Ecclesia Asceterii duas aras, coram quibus dum moniales preces suas persolverint, conditioni visitandarum Ecclesiarum respondeant, praedicto Confessariorum jure visitationem altarium in aliud opus commutandi pro lecto affixis monialibus firmo manente. Ecclesias eo fine visitandas apostolicum urget breve, ut in his per aliquod tem­poris spatium pro omnium misere errantium conversione, pro sanctissimae fidei propagatio­ne, et pro catholicae Ecclesiae pace, tranquillitate ac triumpho devote oremus. Haecque est conditio obtinendae Indulgentiae altera. Deo enim soli cognitum est arcanum verborum, quae spargunt lucem, mentem obstinatam frangunt, duritiem cordis emolliunt, voluntatem transformant, atque ex infensissimis veritatis inimicis ardentissimos ejusdem efformant Aposto­los. Preces S. Stephani elicuerunt de coelis vocem illam misericorditer terribilem, quae Saulum prostravit, et ex ipso Paulum effecit. — Orationem hanc e sententia Benedicti XIV. oportet esse vocalem, — neque sufficit mere mentalis. Ne vero rudiores aut tenerioris conscientiae fideles eatenus scrupulis agitentur, doceant pastores animarum atque confessarii fidelem populum: hanc lucrandae Indulgentiae conditionem a quolibet exsolvi, qui praemisso Sym­bolo apostolico Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam quinquies ad intentionem Papae devote recitaverit, eo suapte intellecto, quod fidelibus innuendum simul sit, Deum non ore, sed ardenti solum corde adorari. Jejunium porro ceu comparandae Indulgentiae tertia conditio per breve aposto­licum sistitur; jejunium, quod praeter consueta quatuor anni tempora, tribus diebus, etiam non continuis, puta quarta et sexta feria et Sabbatho persolvatur. Quicunque Jubilaei par­ticipes reddi cupiunt, ii omnes, etsi fors alias jejunii ecclesiastici lege haud obstringantur, jejunare, aut vero hujus commutationem in aliud opus salutare apud Confessarium sollici­tare debebunt. Quartum maxime essentiale nullo unquam pacto relaxandum lucrandae Indugen- tiae requisitum per breve apostolicum praedicatur Confessio Sacramentalis intra praestitu­tum pro Indulgentia tempus absolvenda. — Hanc BenedictusXIV ita necessariam esse tenet, ut ne contritionis quidem perfectae actu eam compensari posse putet, testem appellans S. Indulgentiarum Congregationem, quae missionaries in remotis infidelium regionibus ver­santes, ubi nulla est Confessarii copia Indulgentiarum earum consequendarum incapaces declaravit, quae „vere poenitentibus et confessis“ conceduntur. Hinc etiam illis, qui veni, alium nonnisi peccatorum se reos sentiunt, pariter Confessio ob Indulgentiam est necessaria, non quasi peccata venialia confiteri necesse foret, sed quoniam Confessio ad Jubilaeum ob­tinendum velut conditio praescripta sit. S. Carolus Borromaeus suadet, ut operibus prae­scriptis majoris securitatis ergo Confessio sacramentalis praemittatur. Graviores tamen cum Benedicto XIV. theologi pro illa militant sententia, opera pia, sine Confessione praemissa- suscipi et continuo exerceri posse, dummodo persolventes opus ultimum, pro lucranda In-

Next

/
Oldalképek
Tartalom