Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. V.

35 bantur insuper multi DD. Vice-Archidiaconorum, quod illis formularia impressa dictarum tabellarum defecerint. His de causis transponuntur ad quemlibet VADiaconalem Districtum tot, quot omnino requiruntur et sufficiunt exemplaria Lit B.) signata; e exemplaribus vero Lit. Ä.) signatis aeque sed illuc nonnisi mittuntur, ubi schola capitalis una vel piares existunt. Inviantur autem cuncti DD. VADiaconi ceu scholarum Inspectores, ut has ta­bellas ocyus expleri facere talesve, secundum instructivos ordines altiores, qui 1864. 5-a Junii sub Nr. 39,479 emanarunt, adparatas, usque finem mensis labentis horsum promo­vere meminerint. Strigonii, die 4-a Februarii, 1868. Josephus Antonius Ráth, parochus Pestini ad S. Leopoldum, vix aegre valere coe­pit, mox Sacramentis moribundorum provisus, ex hac mortali vita ad aeternam die 5-a men­sis currentis evocatus est. Vixit annos 50. in sacerdotio 27. Parochiam rexit annis 13. Cujus animam dum solitis fratrum suffragiis commendo, pro vacante, quod tenuit juri Pa­tronatus L. R. Civitatis Pestinensis obnoxio beneficio paroehiali praesentibus concursum, usque finem currentis mensis duraturum, publico. Strigonii, die 8-a Februarii, 1868. Nr. 923. pr. Pro vacante parochiaPesti- nensiadS.Leo- poldnm con­cursus indici­tur. Sequens emanavit S. Rituum Congregationis Decretum: ,,Quum haud raro eveniat,,ut festum aliquod instrumentorum Dominicae Passionis concurrat cum festo Cathedrae Sancti Petri Antiochiae, kalendariorum editores in diversas abiere sententias circa praecedentiam alterutri festo dandam. Ut autem varietas haec de me­dio tollatur, praefectus caeremoniarum patriarchalis basilicae Liberianae opportunum duxit a Sacra Rituum Congregatione in sequentis dubii solutionem exquirere, nimirum : Concur­rente in eadem die Festo Cathedrae Sancti Petri Antiochiae cum Festo Lanceae et Clavorum Domini nostri Jesu Christi, aut alterius cujuscumque instrumenti Passionis, quale erit prae­ferendum ? Et Sacra eadem Congregatio, audita relatione a subscripto secretario facta, re ma­ture accurateque perpensa, auditaque etiam sententia scripto pandita alterius ex apostolica- rum caeremoniarum magistris, scribere rata est: Iu concurrentia, Festum Lanceae et Clavorum, aut alterius cujuscumque instrumenti Passionis Domini nostri Jesu Christi praecedere debet festum Cathedrae Antiochenae Sancti Petri, illi scilicet festo integras vesperas tribuendo. — Decretum autem imprimi jussit. Atque ita decrevit et servari mandavit. Die 1. Septembris, 1866. C. Episc. Portuen. et S. Rufinae Card. Patrizi S. R. C. Praef. — Loco j- Signi, — D. Bartolini S. R. C. Secretarius. Strigonii, die 7-a Februarii, 1868. Neminem latere arbitror, Augustissimam Imperatricem, et coronatam Reginam ac Dominam nostram clementissimam in arce Regia Budensi sedem fixisse. Venit autem ad nos, ut innumeris materni in gentem et Regnum nostrum amoris documentis, novum idque luculentissimum adjiceret. Propterea enim Regiam Budensem subivit, ut in illa caes. regiam sobolem pareret. Decet omnino, ut amorem vicissim nostrum erga Suam Majestatem contestemur non optando solum, sed divinam etiam opem assidue implorando ut concepta proles feliciter in lucem edatur, sacra regénerationejbi donanda, ubi s. Regn: Corona requiescit et conservatur, et ubi s. S. Protoregis Dextera colitur, illa in­quam, quae fidem Christi apud nos plantavit, rigavit et roboravit, quaeve Constitutionen: Regni scripsit, nuper pristino suo vigori redditam, et regia coronatione, regioque jura­mento firmatam. Nr. 936. De occurrentia festi alicujus instrumento- rumDominicae Passionis cum festoCathedrae S. Petri. Nr. 942. Pro felici par- tulmperatricis acReginae no- L strae preces ordinantur. 1, l L L

Next

/
Oldalképek
Tartalom