Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. V.
33 Nr. Y. In normis, quas circa observantiam legis, de jejunio quadragesimali pérlatae, nec dispensationem sive relaxationem in eadem lege concedendam piae memoriae praedecessor meus per pastorales in Epiphania Domini 1864. Nr. 300. dimissis litteris, praescripsit, nihil hac vice mutare volui. Confido autem in Domino illas eo religiosius observandas fore, quo amplior in iis elucet S. Matris Ecclesiae indulgentia, quae tanta est, ut antiquae severitatis vix umbra remanserit. Non nescio Venerabiles FF. et FF. impugnatores jejunii non jam tantum in heterodoxorum castris quaerendos esse, sed inveniri plurimos inter illos, qui catholicos se esse profitentur. Impugnant autem disciplinam jejunii auctoritate S. Pauli Apostoli ad Corinthios1) scribentis: „Omne, quod in macello vaenit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam,“ ad Timotheum vero sic: „Spiritus autem manifeste dicit, quia iu novissimis temporibus discedent quidam a fide, intendentes spiritibus erroris, et doctrinis doe- moniorum ... prohibentium nubere, abstinere a cibis.“2) Sed nonne primi Christiani haec Apostoli loca noverunt, quia legerunt, et tamen severissimum jejunium observaverunt, manifesto indicio, citata loca aliter, quam impugnatores jejunii volunt, intelligenda esse. In epistola ad Corinthios loquitur Apostolus de carnibus, quae idolis immolatae fuerunt; et quia Corinthii religioni ducebant emere vel edere idolothyta, in macello publico venui exposita, quo Apostolus illos a scrupulo liberaret, ajebat: „Omne, quod in macello vaenit, manducate, nihil interrogantes, an sit vel non immolatum propter conscientiam, in qua scitis et persuasi estis, idolum nihil esse, et idolothyta nihil impurum habere in se.“3) Quod vero adtinet. ad locum ex epistola ad Timotheum perlatum, quo jam Jovinianus haereticus contra Catholicos abutebatur, hunc perstringens et erroris arguens S. Hieronymus sensum loci sic verissime interpretatus est: „Reprobat quidem Apostolus eos, qui prohibebant nuptias, et jubebant a cibis abstinere, quos Deus creavit ad utendum cum gratiarum actione, sed et Marcionem designat et Tatianum, et ceteros haereticos, qui abstinentiam inducunt perpetuam, et contemnenda et abominanda opera Creatoris. Nos autem et creaturam omnem laudamus Dei, et maciem saginae, abstinentiam luxuriae, jejunia praeferimus saturitati.“4) Imo impugnatores jejunii ad ipsum Dominum provocare non verentur dicentem5): „Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.“ Sed responsio ex se patet. Nam cibi natura sua non coinquinant animam, eam vero inficiunt, quoties manducantur contra praeceptum, ut lapsus protoparentum luculenter docet. Quam autem lepide jejunii hostes ad Christum et Apostolum Paulum provocent, inde oppido liquet, quod Christus Dominus quadraginta diebus et quadraginta noctibus jejunave- rit.6) S. Paulus autem appellet7) ad jejunia multa, sponte et e religione a se suscepta.s) Ut adeo verissime scripsit S. Augustinus :9) „Ego in evangelicis et apostolicis litteris, totoque instrumento, quod appellatur Testamentum novum, animo id revolvens, video praeceptum esse jejunium.“ Ceteris sanctius est illud, quod quadragesimale audit, ab ipsis Apostolis institutum. Quod enim universa tenet Ecclesia, nec a Conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate Apostolica traditum, rectissime creditur. Quod S. Augustini dictum10) ad jejunium quadragesimale quoque pertinere inde manifeste colligitur, quod ejus institutio neque in Scripturis, neque in Conciliis primum facta legatur, illius ergo origo ab Apostolis repetatur, est necesse. Profecto primum generale Concilium Nicaeae 315. celebratum jejunii quadragesimalis velut priori tempore instituti meminit Can. 5. Quod confirmatur ex iis, quae de controversia celebrandi Paschatis sub Victore Papa exorta, narrat Nr. 767. De jejunio quadrageei- mali. 1) I. ep. 10. 25. — 2) I. Tim. 4.1. sq. — 3) Vid. Picon, exposit. Ep. Pauli. — 4) L. II. — 5) Matth. 15. — 6) Matth. 4. 2. — 7) II. Cor. 11. — 8) V. Picon. Triplex expositio Epist. S. Pauli ad hunc locum. T. 2. — 9) Epist. 36. ad Cosu- lanum. — 10) Adv. Donatist. 1. 4.