Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IV.

31 eminentia scientiae paedagogicae, et paternae caritatis. In hac nemo vos superet! Ut dicere cum S. Paulo possitis: „Si decem millia paedagogorum habeatis ... sed non multos Patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.“1) Quaerite, et docete quaerere, primum regnum Dei: gloriam mundi et temporalia lucra libenter aliis cedite; tamquam securi de mér­cédé multo pretiosiore, dicentes: „Da mihi animas, caetera tolle tibi.“2) Memineritis semper dignitatis, quae missioni vestrae, magisterio vestro, et institu­tioni, quam praebetis, inest; et tueamini hanc vestram dignitatem religione, moribus, in­tegritate vitae: tunc certe doctrinae vestrae tanta tamque admirabilis inerit vis et effi­cacia, quantam in apostolica praedicatione, ab inolita superstitione ac gentilitate conversi primi fideles experti fuerunt; quamve promittere sibi nequeunt magistri, ad quos illa S. Pauli verba quocunque demum modo pertinere, discipuli persvasi sunt aut persvaderi lacile possunt: „Si autem tu... gloriaris in Deo, et nosti voluntatem ejus, et probas utilia, in­structus per legem, confidis teipsum esse ducem coecorum, lumen eorum , qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium.... qui ergo alium doces, teipsum non doces .. . qui in lege gloriaris,per praevaricationem legis Deum inhonoras.“3) An non de maxima fidelium in hoc etiam regno viventium parte valet illud Episcopi Claromontani jam ante laudati monitum: „Vestram fidem testor, Fratres! quid et quo devenire potest remoti ruris incola, pauper populus, rudis et ignorans, ductus a sacerdote“ non ignavo solum, sed etiam „scandaloso? Vel ad conspectum hujus imaginis percellor, et exhorresco. Plebs ista nullum aliud evangélium novit, quam vestros mores; nullam aliam religiositatem , quam respectum vestrum erga res sanctas, nullas alias obligationes, quam vestra exempla; vos illis estisei lex, et totus christianismus... Lumen eorum, qui in tenebris sunt. Sine du­bio: ast si hoc lumen, ut ait Jesus Christus, tenebrae sunt, totus populus, tota Ecclesia, „to­tum corpus tenebrosum erit.“4) Innocentia infantium vobis est concredita: illorum fides et religio sacrum depositum est, a Deo vobis commissum; a vobis acceperunt in baptismate titulum , quo christiani, catholici sunt: vestrum est, docere, ad quid eos augustus hic titulus obliget. — Ast quot sunt parochiae, ubi hae proles derelictae vix Deum cognoscunt, quem ignorantes adorant? ubi de religione, sanctissimisque hujus my­steriis plurimae non aliud sciunt, quam quod ignorantia parentum illas docere potuit? Et quoniam plebs haec campestris in infantia solum instrui potest, mox laboribus et necessitati­bus vitae impedita, fit, ut exsurgant generationes integrae sine religione, sine fide, sine ulla christianismi tinctura, tales, quae indigerent praedicatione novorum Apostolorum.“ Haec, et majora, quae dici possent, animo reputans, non possum non ingeminare: „Docete!“ Docete cumprimis infantes, instituite proles in scholis, catechisate rudes in Ecclesia. Scitote: „quod a fidelitate vestra in adimplendo hoc munere dependeat totus fructus, non tantum vestri futuri ministerii, sed etiam, quod justo terrore debet omnis ne- gligentiae hac ex parte reum concutere, ministerii vestrorum successorum!“ Ita est, FF. et FF. in Christo Dilectissimi! neglectis in tenera aetate prolibus, ipsa passim adimitur possibilitas, ut absente religionis fundamento, tardius impertitae instructiones apud adultiores radices figant firmiores. — „Plantae sunt, quas in primis jam herbis exsiccari permisistis! Quomodocunque eas postmodum rigaveritis, et colueri­tis, malum, saepissime, sine remedio est; non amplius capaces augmenti sunt. Per bap­tismum dedistis infantibus vitam fidei: at dum eos statim derelinquitis, fiunt velut infan­tes expositi, fructus infelices inhumanitatis suorum parentum, ignorantes in perpetuum originis suae titulum, et Jesum Christum fratrem suum, cujus sunt cohaeredes, et Eccle­siam, suam matrem, quae illos sinu suo excepit .... Quomodo poteritis unquam respe­ctu talium reparare defectum primae sollicitudinis, instructionis et doctrinae ? Aedificio, cui nullum posuistis fundamentum, quid aliud poteritis superstruere, quam tristes ruinas?— At alia adhuc tristior etiam rei facies occurrit! Praeparatis successoribus vestris ingens­1) I. Cor. 4. 15. — 2) Gen. 14. 21. — 3) Kom. 2. 17—24.— 4) Matth, 6. 23.

Next

/
Oldalképek
Tartalom